Quaestiones disputatae, de spiritualibus creaturis, Quaestio, Prooemium
| 1 | Et primo enim quaeritur: utrum substantia spiritualis sit composita ex materia et forma. |
| 2 | Secundo utrum substantia spiritualis possit uniri corpori. |
| 3 | Tertio utrum substantia spiritualis, quae est anima humana, uniatur corpori per medium. |
| 4 | Quarto utrum tota anima sit in qualibet parte corporis. |
| 5 | Quinto utrum aliqua substantia spiritualis creata, sit non unita corpori. |
| 6 | Sexto utrum substantia spiritualis caelesti corpori uniatur. |
| 7 | Septimo utrum substantia spiritualis corpori aereo uniatur. |
| 8 | Octavo utrum omnes Angeli differant specie ab invicem. |
| 9 | Nono utrum intellectus possibilis sit unus in omnibus hominibus. |
| 10 | Decimo utrum intellectus agens sit unus omnium hominum. |
| 11 | Undecimo utrum potentiae animae sint idem quod animae essentia. |