monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 123.3 > ST II-II 148.3 > ST II-II 189.4 > ST II-II 143.pr > ST II-II 186.2 > 14 > ST II-II 144.3 > ST II-II 103.pr > 3 > 2 > ST II-II 107.2 > ST II-II 103.1 > ST II-II 154.3 > ST II-II 162.6 > 10 > ST II-II 186.10 > ST II-II 189.9 > ST II-II 189.8 > ST II-II 184.2 > > ST II-II 141.2 > 1
Quaestiones de quolibet, XII, 24, Prooemium <<<    

Quaestiones de quolibet, XII, 24, Articulus

1 Utrum aliquis religiosus expelli debeat propter peccatum de religione, si sit paratus corrigi, et sustinere poenam
co Respondeo. Dicendum, quod apostolus dicit: 'auferte malum ex vobis ipsis (...) modicum (enim) fermentum totam massam corrumpit'. Aufertur autem aliquis aut per poenam corporalem: et per hoc manifestum est quod aufertur etiam ille qui vellet poenitere quantumcumque, sicut homicida suspenditur, quantumcumque poeniteat; vel per poenam spiritualem: et hoc Ecclesia non facit, nisi quis esset contumax. Et ratio huius est, quia per poenam corporalem aufertur aliquod temporale, quod potest recompensari per aliquod maius bonum; sed bonum spirituale quod amittitur, non potest recompensari, et ideo non debet religio infligere talem poenam quamdiu vult corrigi: quoniam sicut est excommunicatio in Ecclesia, ita est expulsio a religione. Et ideo dicendum, quod nullus est nisi propter contumaciam expellendus, sed est sequestrandus in carcere vel alio modo.
Thomas de Aquino HOME