Quaestiones de quolibet, XII, 20, Articulus
|
1 | Utrum vicarius alicuius possit vices suas committere alteri |
|
|
2 | Et videtur quod sic. |
|
arg | Quia effectus habens virtutem causae potest in ea in quae potest causa. |
a2 | Contra. Quia hoc videtur esse contrarium illi Prov. XXVII, 23: 'diligenter agnosce vultum pecoris tui'. |
co | Respondeo. Dicendum, quod ille qui constituitur vicarius, non potest totam suam potestatem committere, sed potest partem; quia intentio committentis est ut exequatur secundum quod potest ille cui committit; et forte talis non potest totum facere quod sibi committitur, et ideo potest aliquid alteri committere. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum, quod effectus non habet semper totam virtutem causae, nisi esset episcopus. |
ad2 | Ad secundum dicendum, quod hoc ipsum facit ut cognoscat vultum pecoris. |