monumenta.ch > Thomas de Aquino > > ST I-II 12.5 > 3
Quaestiones de quolibet, XII, 18, Articulus 2 <<<    

Quaestiones de quolibet, XII, 18, Articulus 3

1 Tertio quaesitum est utrum liceat praedicatoribus accipere eleemosynas ab usurariis
2 Et videtur quod sic.
arg I ad Cor. IX, 11: 'si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?'
a2 Praeterea, ius naturale habet quod homo vivat de labore suo: 'dignus est enim operarius mercede sua'; I Tim. V, 18. Hoc enim concessum est homini a creatore: 'in sudore vultus tui vesceris pane'; Genes. III, 19.
sc Contra, usurarii nihil habent nisi quod est alienum.
co Respondeo. Dicendum, quod de rapina usurae et huiusmodi, in generali loquendo, non potest fieri eleemosyna; Is., LXI, 8: 'odio habens rapinam in holocausto'. Tamen in speciali casu praedicatoribus qui praedicant usurariis, et monent eos restituere, licitum est accipere; et haec est una ratio. Alia est quando non habent alias unde vivant, et in extrema necessitate omnia sunt communia, et ab omnibus licite accipere ad sustentationem et necessitatem possunt.
Thomas de Aquino HOME