Quaestiones de quolibet, XII, 18, Articulus 1
|
1 | Primo utrum aliquis possit praedicare propria auctoritate, ita ut liceat praedicare sine licentia praelati |
|
|
2 | Et videtur quod sic. |
|
arg | Quia praedicare est bonum alii facere. Sed debemus bonum operari ad omnes, ad Galat., VI, 10. Ergo, et cetera. |
a2 | Praeterea, dicitur Eccli., XVII, 12: 'unicuique mandavit Deus de proximo suo'. Ergo, et cetera. |
sc | Contra, ad Rom., X, 15: 'quomodo (...) praedicabunt, nisi mittantur?' Ergo, et cetera. |
co | Respondeo. Dicendum, quod nullus quantumcumque scientiae magnae, vel quantumcumque sanctitatis, nisi missus a Deo vel a praelato, praedicare potest: quia nullum agens natum est agere nisi supra debitam materiam; praedicatio autem et exhortatio et doctrina, si sit publica respiciens totam Ecclesiam, et cura publica Ecclesiae, commissa est praelatis; et ideo nullus debet aliquid exercere quod requirat auctoritatem publicam, nisi praelati. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet licet facere bonum sibi proportionatum, non autem quodcumque bonum. |
ad2 | Ad secundum dicendum, quod mandavit Deus monere proximum privata monitione et familiari. |