Quaestiones de quolibet, XII, 16, Articulus 3
|
1 | Tertio quaerebatur utrum ille qui rem alienam consumpsit teneatur ad restitutionem |
|
|
2 | Et videtur quod non. |
|
arg | Quia ille cuius res fuerat, non habet actionem in consumptorem; intellige, si ius habet casum in praescriptione. |
sc | Contra, iste mala fide possedit alienum quod consumpsit. |
co | Respondeo. Dicendum, quod tenetur. Cuius ratio est, quia quilibet tenetur ad faciendum iustitiam alteri. Consistit autem iustitia in quadam aequalitate; unde nisi reintegretur aequalitas, non potest aliquis esse iustus. Inaequalitas autem fuit quod consumpsit rem non suam; et ideo oportet quod reddat. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum, quod licet non habeat actionem in eum qui consumpsit secundum ius civile, habet tamen secundum ius divinum, cuius finis est salus animarum; et ideo repugnat. |