monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I-II 79.2 > ST I-II 87.2 > ST I-II 73.2 > ST I 14.16 > ST III 16.11 > ST III 27.2 > ST III 16.12 > ST I 46.3 > ST III 16.10 > ST I 14.13 > ST I 14.11 > ST III 66.11 > ST I 14.12 > ST III 66.12 > ST III 16.2 > ST III 69.10 > ST I 70.2 > ST I 47.2 > ST I 31.2 > ST III 23.2 > ST I 14.10 > ST III 66.10 > ST I 10.2 > ST III 57.2 > ST I 24.2 > ST III 69.2 > ST III 56.2 > ST I 34.2 > ST I 28.2 > ST I 44.2 > ST III 22.2 > ST I 14.14 > ST I 2.2 > ST I 35.2 > ST I 38.2 > ST I 59.2 > ST I 74.2 > ST I 40.2 > ST I 14.2 > ST III 66.2 > ST I 83.2 > ST III 25.2 > ST I 54.2 > ST III 13.2 > ST I 89.2 > ST I 63.2 > ST III 58.2 > ST III 17.2 > ST III 39.2 > ST III 81.2 > ST I 75.2 > ST III 62.2 > ST III 12.2 > ST I 49.2 > ST I 93.2 > ST III 11.2 > ST III 88.2 > ST I 46.2 > ST II-II > ST I-II > ST III > ST I 108.7 > 1 > > ST I 113.7 > 1 > > 1
Quaestiones de quolibet, XII, 16, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

Quaestiones de quolibet, XII, 16, Articulus 1

1 Circa primum quaeritur utrum expulsi propter partes, possint expetere bona sua ab illis qui sunt in civitate manentes
2 Et videtur quod non.
arg Quia multi de his qui sunt in civitate, culpam non habuerunt ad eorum expulsionem; et sic punirentur aliqui pro culpa alterius.
a2 Praeterea, expulsi fuerunt contra partem Ecclesiae; et sic iustum bellum. Ergo actio est contra eos; et sic damna eis non sunt restituenda.
a3 Praeterea, secundum philosophum, cum mutatur ordo civitatis, non remanet eadem civitas. Sed cum mutatur dominium et principatus, mutatur ordo, et sic non est eadem civitas. Ergo expulsi non pertinent modo ad civitatem quae prius erat. Ergo non tenentur eis ad restitutionem.
sc Contra, qui spoliatur a raptore, potest repetere, et accipere ea quae sunt sibi sublata. Ergo et illi expulsi.
co Respondeo. Dicendum, quod aut sunt expulsi iuste, scilicet propter eorum culpam, et sic non possunt repetere amissa; aut iniuste, idest sine culpa et sine debito ordine iustitiae, et sic possunt repetere. Si autem habent superiorem, debent per superiorem petere sibi restitui; si autem non habent superiorem, ipsimet possunt, si possunt, recuperare.
ad1 Ad primum ergo dicendum, quod non punitur sic aliquis pro peccato alterius, sed pro suo: quia maiores omnia faciunt auctoritate et favore populi; et sic populus in favendo maioribus fuit in culpa. Praeterea illud intelligitur de poena spirituali qua nullus punitur sine propria culpa; non de corporali, qua frequenter unus pro alio punitur.
ad2 Ad secundum dicendum, quod in quantum iuste agunt, sunt pro Ecclesia; in quantum iniuste, contra Ecclesiam.
ad3 Ad tertium dicendum, quod si sunt eaedem personae, manifestum est quod tenentur sibi: aliae omnino non tenentur.
Thomas de Aquino HOME