Quaestiones de quolibet, XII, 12, Articulus
|
| 1 | Utrum compaternitas causetur ex praeambulis ad sacramenta, puta, ex catechismo et huiusmodi |
|
|
| 2 | Et videtur quod sic. |
|
| arg | Dicit enim quaedam decretalis, quod 'a primo pabulo salis non potest fieri uxor'. Ergo contrahitur ibi compaternitas. |
| a2 | Praeterea, catechumenus censetur Christianus. Sed qui dat Christianismum, efficitur compater. Ergo, et cetera. |
| co | Respondeo. Quidam dicunt, quod omnia illa sacramentalia sufficiunt ad causandum compaternitatem. Quidam dicunt, quod solum contrahitur quantum ad tria; scilicet in catechismo, Baptismo et confirmatione. Sed mihi videtur quod solum contrahitur in duobus, scilicet in Baptismo et confirmatione. Quia compaternitas similitudo quaedam est paternitatis; paternitas autem non fit nisi in generatione; et ideo solum in illis sacramentis in quibus est quaedam generatio spiritualis, contrahitur compaternitas, quae matrimonium impedit. |
| ad1 | Ad primum ergo dicendum, quod illa non sunt intelligenda singillatim, sed accipienda collective et simul, quia in omnibus illis aliquis efficitur compater. |
| ad2 | Ad secundum dicendum, quod catechumenus dicitur Christianus per fidem, non per Baptismum, quem nondum suscepit; et ille qui dat Christianismum dat sacramentum Baptismi. |