monumenta.ch > Thomas de Aquino > 1 > > 1 > 1 > > > ST I 105.7 > 1 > > 1 > > 1 > > 3 > 1 > > ST I 103.7 > 3 > 3 > ST I 108.1 > ST I 108.pr > ST II-II 152.1 > ST II-II 152.pr > ST I 108.6 > ST I 113.1 > ST I 113.pr > 1 > > 1 > > ST I 113.6 > ST I 101.1 > 3
Quaestiones de quolibet, XII, 11, Articulus 2 <<<    

Quaestiones de quolibet, XII, 11, Articulus 3

1 Tertio quaesitum est utrum liceat appetere episcopatum
co Respondeo. Dicendum, quod contingit appetere praelationem dupliciter: aut propter necessitatem urgentem, aut non urgentem. Primo modo dupliciter: vel quando imponitur a superiori, vel quando non invenitur aliquis qui velit onus praelationis subire. Tali necessitate existente meritorium est appetere. Unde Is., VI, 8: 'quem mittam, et quis ibit nobis?' Respondit: 'ecce ego, mitte me'; tamen ante dixit se indignum. Secundo modo, scilicet quando non urget necessitas, sic non licet: quia non potest carere aut vitio iniustitiae, si velit se minorem praeferri maioribus; aut vitio praesumptionis, si reputet se sufficientem praeferri aliis; unde Chrysostomus super illud 'reges gentium, etc.: primatus ecclesiasticos concupiscere nec iustum nec utile'.
Thomas de Aquino HOME