monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 65.2 > ST I 79. > ST III 81.2 > ST I 80. > ST III 39.2 > ST III 73.3 > ST III 2.12 > ST III 17.2 > ST III 71.3 > ST I 82. > ST III 58.2 > ST I 48. > ST II-II 125.2 > ST III 13.2 > ST III 87.3 > ST III 90. > ST III 52. > ST III 2.11 > ST III 25.2 > > 1
Quaestiones de quolibet, XII, 7, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

Quaestiones de quolibet, XII, 7, Articulus 1

1 Primo utrum anima perficiat corpus immediate, vel mediante corporeitate
co Respondeo. Dicendum, quod in nullo corpore est nisi una forma substantialis: cuius est ratio triplex. Prima est, quia si plures, sequens non erit forma substantialis, quae facit esse simpliciter; sed solum accidentalis, quae facit esse hoc. Item, si sit acquisita forma substantialis, non erit generatio simpliciter. Item quia non esset compositum ex anima et corpore unum simpliciter; sed duo simpliciter et unum per accidens. Si dicatur corporeitas forma corporis, corporeitas dicitur dupliciter: quandoque tres dimensiones: et hoc non est forma substantialis, sed accidens; aliquando dicitur quaedam forma, ex qua provenit trina dimensio: et haec non est alia forma specifica.
Thomas de Aquino HOME