monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 25.5 > 1
Quaestiones de quolibet, XII, 6, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

Quaestiones de quolibet, XII, 6, Articulus 1

1 Primo utrum caelum vel mundus sit aeternus
co Respondeo. Dicendum, quod non. Sed mundum incepisse est de numero eorum quae cadunt sub fide, non sub demonstratione. Nam quae dependent ex simplici voluntate Dei, possunt esse et non esse. Et ad hoc quod non sit, non inducit aliqua necessitas ex parte Dei: divina autem bonitas, quae est finis rerum, potest ita esse si non sit mundus sicut si sit mundus.
Thomas de Aquino HOME