Quaestiones de quolibet, IX, 5, Articulus 2
|
1 | Utrum imperare sit actus voluntatis, vel rationis |
|
|
2 | Ad secundum sic proceditur: videtur quod imperare sit actus rationis. |
|
arg | Quia philosophus dicit I Ethic.: 'ratio recte et ad optima deprecatur, et obedit ei quod est continentis'. Ergo imperare et deprecari, et huiusmodi, videntur ad rationem pertinere. |
sc | Sed contra, imperare ad dominium pertinet. Sed nos sumus domini nostrorum actuum per voluntatem. Ergo imperare est actus voluntatis. |
co | Respondeo. Dicendum, quod in imperio duo concurrunt, quorum unum est rationis, aliud voluntatis. Qui enim imperat aliquid, inclinat ad faciendum, quod voluntatis est: ipsius enim est movere per modum agentis; et iterum ordinat eum cui imperat, ad exequendum illud quod imperatur: et hoc ad rationem pertinet, cuius est ordinare. Et si duorum horum ordo consideretur, videtur primum esse inclinatio voluntatis in aliquid per electionem; et postea in principio executionis ordinatur per quos fieri debeat quod electum est. Et sic imperium erit immediate actus rationis, sed voluntatis quasi primo moventis. |
ad1 | Et per hoc patet solutio ad obiecta. |