Quaestiones de quolibet, VIII, 6, Prooemium
0 | Deinde quaerebatur de his quae pertinent ad culpam. Et circa hoc quaerebantur quinque. |
1 | Primo utrum peccet qui ad Ecclesiam vadit propter distributiones, qui alias non iret, quamvis a principio praebendam acceperit ut Deo serviret. |
2 | Secundo utrum aliquis habens de superfluo, peccet, si non det pauperi petenti. |
3 | Tertio utrum quando sunt diversae opiniones de aliquo facto, ille qui sequitur minus tutam, peccet, sicut de pluralitate praebendarum. |
4 | Quarto utrum mendacium semper sit peccatum. |
5 | Quinto utrum quantum aliquis intendit peccare, tantum peccet. |