monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 42.1 > ST I-II 18.1 > ST III 7.10 > ST II-II 42.pr > ST I-II 4.8 > ST I-II 50.6 > 16 > 2 > ST I-II 1.5 > 2 > 2 > ST II-II 96.pr > ST I-II 4.4 > ST I-II 51.4 > ST II-II 96.1 > ST II-II 8.3 > ST I-II 18.6 > ST II-II 9.3 > ST II-II 16.1 > ST II-II 33.7 > ST II-II 16.pr > ST I-II 42.pr > ST I-II 42.1 > 2 > ST I-II 46.7 > ST II-II 27.8 > ST II-II 4.5 > 2
Quaestiones de quolibet, II, 6, Articulus 1 <<<    

Quaestiones de quolibet, II, 6, Articulus 2

1 Utrum peccatum sit praedicatori habere oculum ad rem temporalem
2 Ad secundum sic procedebatur: videtur quod peccatum sit praedicatori habere oculum ad temporalia.
arg Dicitur enim Luc., XII, 31: 'quaerite primo regnum Dei': Glossa, 'id est bona aeterna; et haec omnia adiicientur vobis': Glossa, 'etiam non quaerentibus'. Ergo non licet praedicatori habere oculum ad terrena.
sc Sed contra, est quod dicitur I ad Corinth., cap. IX, 10: 'debet qui arat, in spe arare'; Glossa: 'stipendiorum temporalium'. Ergo licet praedicatori, de quo ibi loquitur, habere oculum ad terrena.
co Respondeo. Dicendum, quod habere oculum ad terrena contingit dupliciter. Uno modo sicut ad mercedem vel praemium; et sic praedicatori non licet habere oculum ad terrena, quia sic faceret Evangelium venale. Alio modo sicut ad stipendia pro necessitate sustentationis vitae; et sic licet habere praedicatori oculum ad terrena; unde I ad Tim. cap. V, super illud, 'qui bene praesunt presbyteri', etc. dicit Glossa Augustini: 'necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est praebere; non tamen venale est Evangelium pro his. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino'.
ad1 Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Thomas de Aquino HOME