Terentius, Phormio, 5, Scaena IX. Demipho Chremes Phormio
| 1 | DE. Dis magnas merito gratias habeo atque ago |
| 2 | quando evenere haec nobis, frater, prospere. |
| 3 | quantum potest nunc conveniundust Phormio, |
| 4 | priu' quam dilapidat nostras triginta minas |
| 5 | ut auferamu'. PH. Demiphonem si domist |
| 6 | visam ut quod . . DE. at nos ad te ibamu', Phormio. |
| 7 | PH. de eadem hac fortasse causa? DE. ita hercle. PH. credidi: |
| 8 | quid ad me ibati'? DE. ridiculum. PH. verebamini |
| 9 | ne non id facerem quod recepissem semel? |
| 10 | heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen |
| 11 | adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides. |
| 12 | CH. estne ita uti dixi liberalis? DE. oppido. |
| 13 | PH. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho, |
| 14 | paratum me esse: ubi voltis, uxorem date. |
| 15 | nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit, |
| 16 | postquam id tanto opere vos velle animum advorteram. |
| 17 | DE. at hic dehortatus est me ne illam tibi darem: |
| 18 | 'nam qui erit rumor populi' inquit 'si id feceris? |
| 19 | olim quom honeste potuit, tum non est data: |
| 20 | eam nunc extrudi turpest.' ferme eadem omnia |
| 21 | quae tute dudum coram me incusaveras. |
| 22 | PH. satis superbe inluditis me. DE. qui? PH. rogas? |
| 23 | quia ne alteram quidem illam potero ducere; |
| 24 | nam quo redibo ore ad eam quam contempserim? |
| 25 | CH. ('tum autem Antiphonem video ab sese amittere |
| 26 | invitum eam' inque.) DE. tum autem video filium |
| 27 | invitum sane mulierem ab se amittere. |
| 28 | sed transi sodes ad forum atque illud mihi |
| 29 | argentum rursum iube rescribi, Phormio. |
| 30 | PH. quodne ego discripsi porro illis quibu' debui? |
| 31 | DE. quid igitur fiet? PH. si vis mi uxorem dare |
| 32 | quam despondisti, ducam; sin est ut velis |
| 33 | manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho. |
| 34 | nam non est aequom me propter vos decipi, |
| 35 | quom ego vostri honori' causa repudium alterae |
| 36 | remiserim, quae doti' tantundem dabat. |
| 37 | DE. in' hinc malam rem cum istac magnificentia, |
| 38 | fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier |
| 39 | aut tua facta adeo? PH. irritor. DE. tune hanc duceres |
| 40 | si tibi daretur? PH. fac periclum. DE. ut filius |
| 41 | cum illa habitet apud te, hoc vostrum consilium fuit. |
| 42 | PH. quaeso quid narras? DE. quin tu mi argentum cedo. |
| 43 | PH. immo vero uxorem tu cedo. DE. in ius ambula. |
| 44 | [in ius] PH. enimvero si porro esse odiosi pergitis . . |
| 45 | DE. quid facies? PH. egone? vos me indotatis modo |
| 46 | patrocinari fortasse arbitramini: |
| 47 | etiam dotatis soleo. CH. quid id nostra? PH. nihil. |
| 48 | hic quandam noram quoius vir uxorem CH. hem. DE. quid est? |
| 49 | PH. Lemni habuit aliam, CH. nullu' sum. PH. ex qua filiam |
| 50 | suscepit; et eam clam educat. CH. sepultu' sum. |
| 51 | PH. haec adeo ego illi iam denarrabo. CH. obsecro, |
| 52 | ne facias. PH. oh tune is eras? DE. ut ludos facit! |
| 53 | CH. missum te facimu'. PH. fabulae! CH. quid vis tibi? |
| 54 | argentum quod habes condonamu' te. PH. audio. |
| 55 | quid vos, malum, ergo me sic ludificamini |
| 56 | inepti vostra puerili sententia? |
| 57 | nolo volo; volo nolo rursum; cape cedo; |
| 58 | quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst. |
| 59 | CH. quo pacto aut unde hic haec rescivit? DE. nescio; |
| 60 | nisi me dixisse nemini certo scio. |
| 61 | CH. monstri, ita me di ament, simile. PH. inieci scrupulum. DE. hem |
| 62 | hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat |
| 63 | tam aperte inridens? emori hercle satius est. |
| 64 | animo virili praesentique ut sis para. |
| 65 | vides peccatum tuom esse elatum foras |
| 66 | neque iam id celare posse te uxorem tuam: |
| 67 | nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme, |
| 68 | id nosmet indicare placabilius est. |
| 69 | tum hunc inpuratum poterimus nostro modo |
| 70 | ulcisci. PH. attat nisi mi prospicio, haereo. |
| 71 | hi gladiatorio animo ad me adfectant viam. |
| 72 | CH. at vereor ut placari possit. DE. bono animo es: |
| 73 | ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme, |
| 74 | quom e medio excessit unde haec susceptast tibi. |
| 75 | PH. itan agiti' mecum? satis astute adgredimini. |
| 76 | non hercle ex re istius me instigasti, Demipho. |
| 77 | ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris |
| 78 | neque huius sis veritu' feminae primariae |
| 79 | quin novo modo ei faceres contumeliam, |
| 80 | venias nunc precibu' lautum peccatum tuom? |
| 81 | hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo |
| 82 | ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris. |
| 83 | DE. malum quod isti di deaeque omnes duint! |
| 84 | tantane adfectum quemquam esse hominem audacia! |
| 85 | non hoc publicitu' scelus hinc asportarier |
| 86 | in solas terras! CH. in id redactu' sum loci |
| 87 | ut quid agam cum illo nesciam prorsum. DE. ego scio: |
| 88 | in ius eamus. PH. in ius? huc, siquid lubet. |
| 89 | CH. adsequere, retine dum ego huc servos evoco. |
| 90 | DE. enim nequeo solus: accurre. PH. una iniuriast |
| 91 | tecum. DE. lege agito ergo. PH. alterast tecum, Chreme. |
| 92 | CH. rape hunc. PH. sic agitis? enimvero vocest opus: |
| 93 | Nausistrata, exi! CH. os opprime inpurum: vide |
| 94 | quantum valet. PH. Nausistrata! inquam. DE. non taces? |
| 95 | PH. taceam? DE. nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere. |
| 96 | PH. vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe. |