Terentius, Phormio, 5, Scaena VII. Geta Antipho Phormio
| 1 | GE. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus, |
| 2 | quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem! |
| 3 | AN. quidnam hic sibi volt? GE. nosque amicos eius exonerastis metu! |
| 4 | sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio |
| 5 | atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. |
| 6 | AN. num tu intellegi' quid hic narret? PH. num tu? AN. nil. PH. tantundem ego. |
| 7 | GE. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. AN. heus Geta! GE. em tibi: |
| 8 | num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? AN. Geta. |
| 9 | GE. pergit hercle. numquam tu odio tuo me vinces. AN. non manes? |
| 10 | GE. vapula. AN. id quidem tibi iam fiet nisi resisti'. verbero. |
| 11 | GE. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum. |
| 12 | sed isne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. AN. quid est? |
| 13 | GE. [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime! |
| 14 | nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho. |
| 15 | AN. ita velim; sed qui istuc credam ita esse mihi dici velim. |
| 16 | GE. satine est si te delibutum gaudio reddo? AN. enicas. |
| 17 | PH. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. GE. oh |
| 18 | tu quoque aderas, Phormio? PH. aderam. sed tu cessas. GE. accipe, em: |
| 19 | ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum |
| 20 | sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam. |
| 21 | AN. quam ob rem? GE. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho. |
| 22 | ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida, |
| 23 | pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo |
| 24 | quam ob rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere. |
| 25 | 'Sophrona modo fratrem huc' inquit 'senis introduxit Chremem' |
| 26 | eumque nunc esse intu' cum illis. hoc ubi ego audivi, ad fores |
| 27 | suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti, |
| 28 | animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere, |
| 29 | hoc modo sermonem captans. PH. eu Geta! GE. hic pulcherrimum |
| 30 | facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. |
| 31 | AN. quod? GE. quodnam arbitrare? AN. nescio. GE. atqui mirificissimum: |
| 32 | patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. AN. hem |
| 33 | quid ais? GE. cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum. |
| 34 | PH. somnium! utine haec ignoraret suom patrem? GE. aliquid credito, |
| 35 | Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia |
| 36 | intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint? |
| 37 | AN. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. GE. immo etiam dabo |
| 38 | quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras: |
| 39 | haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo: |
| 40 | ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari. |
| 41 | denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. AN. em |
| 42 | quin ergo rape me: quid cessas? GE. fecero. AN. heus Phormio, |
| 43 | vale. PH. vale, Antipho. bene, ita me di ament, factum: gaudeo. |