Terentius, Phormio, 5, Scaena III. Demipho Nausistrata
| 1 | DE. Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis, |
| 2 | ut sua voluntate id quod est faciundum faciat. NA. faciam. |
| 3 | DE. pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es. |
| 4 | NA. factum volo. ac pol minu' queo viri culpa quam me dignumst. |
| 5 | DE. quid autem? NA. quia pol mei patris bene parta indiligenter |
| 6 | tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina |
| 7 | statim capiebat: vir viro quid praestat! DE. bina quaeso? |
| 8 | NA. ac rebu' vilioribus multo tamen duo talenta. DE. hui. |
| 9 | NA. quid haec videntur? DE. scilicet. NA. virum me natam vellem: |
| 10 | ego ostenderem, DE. certo scio. NA. quo pacto . . DE. parce sodes, |
| 11 | ut possis cum illa, ne te adulescens mulier defetiget. |
| 12 | NA. faciam ut iubes. sed meum virum ex te exire video. |