monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2 > 2
Terentius, Phormio, 5, Scaena I. Sophrona Chremes <<<     >>> Scaena III. Demipho Nausistrata

Terentius, Phormio, 5, Scaena II. Demipho Geta

1 DE. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
2 dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
3 ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
4 accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,
5 ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
6 GE. planissime. DE. is nunc praemiumst qui recta prava faciunt.
7 GE. verissime. DE. ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
8 GE. modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.
9 DE. etiamne id dubiumst? GE. haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.
10 DE. hem mutet autem? GE. nescio; verum, si forte, dico.
11 DE. ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem eius huc adducam,
12 cum ista ut loquatur. tu, Geta, abi prae, nuntia hanc venturam.-
13 GE. argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
14 provisumst ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
15 quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves,
16 Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
17 nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
18 nequid vereatur Phormionem aut eius orationem.
Terentius HOME

bmv448.191 bnf7899.340 bnf7900.97 bnf7900.57 bnf7902.79 bnf7906.67 bnf9345.509 bnf10304.91 bnf16235.238

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik