Terentius, Phormio, 5, Scaena I. Sophrona Chremes
| 1 | SO. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam? |
| 2 | aut unde auxilium petam? |
| 3 | nam vereor era ne ob meum suasum indigne iniuria adficiatur: |
| 4 | ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter. |
| 5 | CH. nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo? |
| 6 | SO. quod ut facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias |
| 7 | hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. |
| 8 | CH. certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi, |
| 9 | meae nutricem gnatae video. SO. neque ille investigatur, CH. quid ago? |
| 10 | SO. qui est pater eius. CH. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco? |
| 11 | SO. quodsi eum nunc reperire possim, nil est quod verear. CH. east ipsa: |
| 12 | conloquar. SO. quis hic loquitur? CH. Sophrona. SO. et meum nomen nominat? |
| 13 | CH. respice ad me. SO. di obsecro vos, estne hic Stilpo? CH. non. SO. negas? |
| 14 | CH. concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona. |
| 15 | ne me istoc posthac nomine appellassis. SO. quid? non obsecro es |
| 16 | quem semper te esse dictitasti? CH. st. SO. quid has metuis fores? |
| 17 | CH. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine, |
| 18 | eo perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris |
| 19 | effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. |
| 20 | SO. em istoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus. |
| 21 | CH. eho dic mihi quid rei tibist cum familia hac unde exis? |
| 22 | ubi illae sunt? SO. miseram me! CH. hem quid est? vivontne? SO. vivit gnata. |
| 23 | matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast. |
| 24 | CH. male factum. SO. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota, |
| 25 | ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti |
| 26 | harum qui est dominus aedium. CH. Antiphonin? SO. em istic ipsi. |
| 27 | CH. quid? duasne uxores habet? SO. au obsecro, unam illequidem hanc solam. |
| 28 | CH. quid illam alteram quae dicitur cognata? SO. haec ergost. CH. quid ais? |
| 29 | SO. composito factumst quo modo hanc amans habere posset |
| 30 | sine dote. CH. di vostram fidem, quam saepe forte temere |
| 31 | eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens |
| 32 | quicum volebam et ut volebam conlocatam amari: |
| 33 | quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret, |
| 34 | sine nostra cura, maxuma sua cura solu' fecit. |
| 35 | SO. nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit |
| 36 | eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. CH. nil periclist. |
| 37 | sed per deos atque homines meam esse hanc cave resciscat quisquam. |
| 38 | SO. nemo e me scibit. CH. sequere me: intus cetera. [audies]. |