Terentius, Phormio, 4, Scaena V. Demipho Chremes Geta
| 1 | DE. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit. |
| 2 | hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam. |
| 3 | quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. GE. ut cautust ubi nil opust! |
| 4 | CH. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet; |
| 5 | nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat. |
| 6 | GE. rem ipsam putasti. DE. duc me ad eum ergo. GE. non moror. CH. ubi hoc egeris, |
| 7 | transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit. |
| 8 | dicat eam dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat; |
| 9 | et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior; |
| 10 | nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit, |
| 11 | datum esse doti'. DE. quid tua, malum, id refert? CH. magni, Demipho. |
| 12 | non satis est tuom te officium fecisse si non id fama adprobat: |
| 13 | volo ipsiu' quoque voluntate haec fieri, ne se eiectam praedicet. |
| 14 | DE. idem ego istuc facere possum. CH. mulier mulieri mage convenit. |
| 15 | DE. rogabo. CH. ubi illas nunc ego reperire possim cogito. |