monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6 > 3 > 1 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 3 > 4 > 5 > 20 > 5 > 4 > 3 > 4
Terentius, Phormio, 4, Scaena III. Antipho Geta Chremes Demipho <<<     >>> Scaena V. Demipho Chremes Geta

Terentius, Phormio, 4, Scaena IV. Antipho Geta

1 AN. Geta. GE. hem. AN. quid egisti? GE. emunxi argento senes.
2 AN. satin est id? GE. nescio hercle: tantum iussu' sum.
3 AN. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
4 GE. quid ergo narras? AN. quid ego narrem? opera tua
5 ad restim miquidem res redit planissume.
6 ut tequidem omnes di deaeque-superi inferi-
7 malis exemplis perdant! em siquid velis,
8 huic mandes, quod quidem recte curatum velis.
9 quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere
10 aut nominare uxorem? iniectast spes patri
11 posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio
12 dotem si accipiet, uxor ducendast domum:
13 quid fiet? GE. non enim ducet. AN. novi. ceterum
14 quom argentum repetent, nostra causa scilicet
15 in nervom potius ibit. GE. nil est, Antipho,
16 quin male narrando possit depravarier:
17 tu id quod bonist excerpi', dici' quod malist.
18 audi nunc contra: iam si argentum acceperit,
19 ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:
20 spatium quidem tandem apparandi nuptias,
21 vocandi sacruficandi dabitur paullulum.
22 interea amici quod polliciti sunt dabunt:
23 inde iste reddet. AN. quam ob rem? aut quid dicet? GE. rogas?
24 'quot res postilla monstra evenerunt mihi!
25 intro iit in aedis ater alienus canis;
26 anguis per inpluvium decidit de tegulis;
27 gallina cecinit; interdixit hariolus;
28 haruspex vetuit; ante brumam autem novi
29 negoti incipere!' quae causast iustissima.
30 haec fient. AN. ut modo fiant! GE. fient: me vide.
31 pater exit: abi, dic esse argentum Phaedriae.
Terentius HOME

bmv448.188 bnf7899.334 bnf7900.95 bnf7900.56 bnf7902.78 bnf7906.67 bnf9345.506 bnf10304.89 bnf16235.234

Terentius, Phormio, 4, Scaena III. Antipho Geta Chremes Demipho <<<     >>> Scaena V. Demipho Chremes Geta
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1 > 6 > 6 > 3 > 1 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 3 > 4 > 5 > 20 > 5 > 4 > 3 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik