monumenta.ch > Terentius > 5 > 3
Terentius, Phormio, 4, Scaena II. Geta Demipho Chremes <<<     >>> Scaena IV. Antipho Geta

Terentius, Phormio, 4, Scaena III. Antipho Geta Chremes Demipho

1 AN. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
2 sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
3 quam timeo adventus huiu' quo inpellat patrem.
4 GE. adibo hosce: o noster Chreme . . CH. salve, Geta.
5 GE. venire salvom volup est. CH. credo. GE. quid agitur?
6 multa advenienti, ut fit, nova hic? CH. compluria.
7 GE. ita. de Antiphone audistin quae facta? CH. omnia.
8 GE. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
9 sic circumiri! CH. id cum hoc agebam commodum.
10 GE. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
11 inveni, opinor, remedium huic rei. CH. quid, Geta?
12 DE. quod remedium? GE. ut abii abs te, fit forte obviam
13 mihi Phormio. CH. qui Phormio? DE. is qui istanc . . CH. scio.
14 GE. visumst mihi ut eiu' temptarem sententiam.
15 prendo hominem solum: 'quor non,' inquam 'Phormio,
16 vides inter nos sic haec potiu' cum bona
17 ut componamu' gratia quam cum mala?
18 eru' liberalis est et fugitans litium;
19 nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
20 uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.'
21 AN. quid hic coeptat aut quo evadet hodie? GE. 'an legibus
22 daturum poenas dices si illam eiecerit?
23 iam id exploratumst: heia sudabis satis
24 si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
25 verum pone esse victum eum; at tandem tamen
26 non capitis eius res agitur sed pecuniae.'
27 postquam hominem his verbis sentio mollirier,
28 'soli sumu' nunc hic' inquam: 'eho [dic] quid vis dari
29 tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
30 haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?'
31 AN. satin illi di sunt propitii? GE. 'nam sat scio,
32 si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
33 ut est ille bonu' vir, tria non commutabitis
34 verba hodie inter vos.' DE. quis te istaec iussit loqui?
35 CH. immo non potuit meliu' pervenirier
36 eo quo nos volumus. AN. occidi! DE. perge eloqui.
37 GE. a primo homo insanibat. CH. cedo quid postulat?
38 GE. quid? nimium; quantum libuit. CH. dic. GE. si quis daret
39 talentum magnum. DE. immo malum hercle: ut nil pudet!
40 GE. quod dixi adeo ei: 'quaeso, quid si filiam
41 suam unicam locaret? parvi retulit
42 non suscepisse: inventast quae dotem petat.'
43 ut ad pauca redeam ac mittam illius ineptias,
44 haec denique eiu' fuit postrema oratio:
45 'ego' inquit '[iam] a principio amici filiam,
46 ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
47 nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,
48 in servitutem pauperem ad ditem dari.
49 sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,
50 aliquantulum quae adferret qui dissolverem
51 quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
52 dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
53 nullam mihi malim quam istanc uxorem dari.'
54 AN. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
55 dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.
56 DE. quid si animam debet? GE. 'ager oppositust pignori ob
57 decem minas' inquit. DE. age age, iam ducat: dabo.
58 GE. 'aediculae item sunt ob decem alias.' DE. oiei
59 nimiumst. CH. ne clama: repetito hasce a me decem.
60 GE. 'uxori emunda ancillulast; tum pluscula
61 supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
62 his rebu' pone sane' inquit 'decem minas.'
63 DE. sescentas perinde scribito iam mihi dicas:
64 nil do. inpuratu' me ille ut etiam inrideat?
65 CH. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium
66 fac ut illam ducat nos quam volumus. AN. ei mihi
67 Geta, occidisti me tuis fallaciis.
68 CH. mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.
69 GE. 'quantum potest me certiorem' inquit 'face,
70 si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;
71 nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.'
72 CH. iam accipiat: illis repudium renuntiet;
73 hanc ducat. DE. quae quidem illi res vortat male!
74 CH. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
75 fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:
76 ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.
Terentius HOME

bmv448.186 bnf7899.331 bnf7900.94 bnf7900.56 bnf7902.78 bnf7906.66 bnf9345.504 bnf10304.88 bnf16235.232

Terentius, Phormio, 4, Scaena II. Geta Demipho Chremes <<<     >>> Scaena IV. Antipho Geta
monumenta.ch > Terentius > 5 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik