Terentius, Phormio, 4, Scaena II. Geta Demipho Chremes
| 1 | GE. Ego hominem callidiorem vidi neminem |
| 2 | quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem |
| 3 | argentum opus esse, et id quo pacto fieret. |
| 4 | vixdum dimidium dixeram, intellexerat: |
| 5 | gaudebat, me laudabat, quaerebat senem, |
| 6 | dis gratias agebat tempu' sibi dari |
| 7 | ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus |
| 8 | amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum |
| 9 | iussi opperiri: eo me esse adducturum senem. |
| 10 | sed eccum ipsum. quis est ulterior? attat Phaedriae |
| 11 | pater venit. sed quid pertimui autem belua? |
| 12 | an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati? |
| 13 | commodius esse opinor duplici spe utier. |
| 14 | petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est; |
| 15 | si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem |