monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > B > 1
>>> Terentius, Phormio, 4, Scaena II. Geta Demipho Chremes

Terentius, Phormio, 4, Scaena I. Demipho Chremes

1 DE. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,
2 adduxtin tecum filiam? CH. non. DE. quid ita non?
3 CH. postquam videt me eius mater esse hic diutius,
4 simul autem non manebat aetas virginis
5 meam neglegentiam: ipsam cum omni familia
6 ad me profectam esse aibant. DE. quid illi tam diu
7 quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
8 CH. pol me detinuit morbus. DE. unde? aut qui? CH. rogas?
9 senectus ipsast morbu'. sed venisse eas
10 salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
11 DE. quid gnato optigerit me absente audistin, Chreme?
12 CH. quod quidem me factum consili incertum facit.
13 nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,
14 quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
15 te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
16 scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
17 tacebit dum intercedet familiaritas;
18 sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
19 vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
20 quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
21 id restat; nam ego meorum solu' sum meus.
22 DE. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
23 neque defetiscar usque adeo experirier
24 donec tibi id quod pollicitus sum effecero.
Terentius HOME

bmv448.185 bnf7899.329 bnf7900.94 bnf7900.55 bnf7902.77 bnf7906.66 bnf9345.503 bnf10304.87 bnf16235.231

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik