monumenta.ch > Terentius > 3 > 3
Terentius, Phormio, 3, Scaena II. Phaedria Dorio Antipho Geta <<<    

Terentius, Phormio, 3, Scaena III. Phaedria Antipho Geta

1 PH. Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
2 quoi minu' nihilost? quod, hic si pote fuisset exorarier
3 triduom hoc, promissum fuerat. AN. itane hunc patiemur, Geta,
4 fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
5 quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?
6 GE. scio equidem hoc esse aequom. AN. age ergo, solu' servare hunc potes.
7 GE. quid faciam? AN. invenias argentum. GE. cupio; sed id unde edoce.
8 AN. pater adest hic. GE. scio; sed quid tum? AN. ah dictum sapienti sat est.
9 GE. itane? AN. ita. GE. sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
10 non triumpho, ex nuptiis tuis si nil nanciscor mali,
11 ni etiamnunc me huius causa quaerere in malo iubeas crucem?
12 AN. verum hic dicit. PH. quid? ego vobis, Geta, alienu' sum? GE. haud puto;
13 sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,
14 ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci?
15 PH. alius ab oculis meis illam in ignotum abducet locum? hem
16 tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
17 contemplamini me. AN. quam ob rem? aut quidnam facturu's? cedo.
18 PH. quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi
19 aut perire. GE. di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.
20 AN. vide siquid opi' potes adferre huic. GE. 'siquid'? quid? AN. quaere obsecro,
21 nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
22 GE. quaero.-salvos est, ut opinor; verum enim metuo malum.
23 AN. noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
24 GE. quantum opus est tibi argenti, loquere. PH. solae triginta minae.
25 GE. triginta? hui percarast, Phaedria. PH. istaec vero vilis est.
26 GE. age age, inventas reddam. PH. o lepidum! GE. aufer te hinc. PH. iam opust GE. iam feres:
27 sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
28 PH. praestost: audacissime oneri' quidvis inpone, ecferet;
29 solus est homo amico amicus. GE. eamus ergo ad eum ocius.
30 AN. numquid est quod opera mea vobis opu' sit? GE. nil; verum abi domum
31 et illam miseram, quam ego nunc intu' scio esse exanimatam metu,
32 consolare. cessas? AN. nil est aeque quod faciam lubens.-
33 PH. qua via istuc facies? GE. dicam in itinere: modo te hinc amove.
Terentius HOME

bmv448.183 bnf7899.327 bnf7900.93 bnf7900.55 bnf7902.77 bnf7906.65 bnf9345.502 bnf10304.86 bnf16235.229

Terentius, Phormio, 3, Scaena II. Phaedria Dorio Antipho Geta <<<    
monumenta.ch > Terentius > 3 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik