Terentius, Phormio, 3, Scaena II. Phaedria Dorio Antipho Geta
| 1 | PH. Dorio, audi obsecro . . DO. non audio. PH. parumper . . DO. quin omitte me. |
| 2 | PH. audi quod dicam. DO. at enim taedet iam audire eadem miliens. |
| 3 | PH. at nunc dicam quod lubenter audias. DO. loquere, audio. |
| 4 | PH. non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis? |
| 5 | DO. mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. AN. ei, |
| 6 | metuo lenonem nequid . . GE. suo suat capiti. idem ego vereor. |
| 7 | PH. nondum mihi credis? DO. hariolare. PH. sin fidem do? DO. fabulae! |
| 8 | PH. feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. DO. logi! |
| 9 | PH. crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. DO. somnium! |
| 10 | PH. experire: non est longum. DO. cantilenam eandem canis. |
| 11 | PH. tu mihi cognatu', tu parens, tu amicu', tu . . DO. garri modo. |
| 12 | PH. adeon ingenio esse duro te atque inexorabili |
| 13 | ut neque misericordia neque precibu' molliri queas! |
| 14 | DO. adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria, |
| 15 | me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis! |
| 16 | AN. miseritumst. PH. ei, veris vincor! GE. quam uterquest similis sui! |
| 17 | PH. neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine, |
| 18 | tum hoc esse mihi obiectum malum! AN. ah quid istuc est autem, Phaedria? |
| 19 | PH. o fortunatissime Antipho. AN. egone? PH. quoi quod amas domist. |
| 20 | neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo. |
| 21 | AN. mihin domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum; |
| 22 | nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio. |
| 23 | DO. ipsum istuc mihi in hoc est. AN. heia ne parum leno sies. |
| 24 | numquid hic confecit? PH. hicine? quod homo inhumanissimus, |
| 25 | Pamphilam meam vendidit. AN. quid? vendidit? GE. ain? vendidit? |
| 26 | PH. vendidit. DO. quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo! |
| 27 | PH. nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem |
| 28 | triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero. |
| 29 | si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies. |
| 30 | DO. optunde. AN. haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine. |
| 31 | idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit. |
| 32 | DO. verba istaec sunt. AN. Pamphilamne hac urbe privari sines? |
| 33 | tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? |
| 34 | DO. neque ego neque tu. PH. di tibi omnes id quod es dignus duint! |
| 35 | DO. ego te compluris advorsum ingenium meum mensis tuli |
| 36 | pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec |
| 37 | repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus. |
| 38 | AN. certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies, |
| 39 | quam ad dares huic, praestituta. PH. factum. DO. num ego istuc nego? |
| 40 | AN. iam ea praeteriit? DO. non, verum haec ei-antecessit. AN. non pudet |
| 41 | vanitati'? DO. minime, dum ob rem. GE. sterculinum! PH. Dorio, |
| 42 | itane tandem facere oportet? DO. sic sum: si placeo, utere. |
| 43 | AN. sicin hunc decipis? DO. immo enimvero, Antipho, hic me decipit: |
| 44 | nam hic me huiu' modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi: |
| 45 | iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui. |
| 46 | sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi |
| 47 | miles dare se dixit: si mi prior tu attuleri', Phaedria, |
| 48 | mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale. |