Terentius, Phormio, 3, Scaena I. Antipho Geta
| 1 | AN. Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus: |
| 2 | itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse! |
| 3 | alios tuam rem credidisti mage quam tete animum advorsuros? |
| 4 | nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres, |
| 5 | nequid propter tuam fidem decepta poteretur mali. |
| 6 | quoius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. |
| 7 | GE. et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris. |
| 8 | AN. te ipsum quaerebam. GE. sed ea causa nihilo mage defecimus. |
| 9 | AN. loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae? |
| 10 | numquid patri subolet? GE. nil etiam. AN. ecquid spei porrost? GE. nescio. AN. ah. |
| 11 | GE. nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. AN. nil fecit novi. |
| 12 | GE. tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit. |
| 13 | AN. quid is fecit? GE. confutavit verbis admodum iratum senem. |
| 14 | AN. eu Phormio! GE. ego quod potui porro. AN. mi Geta, omnis vos amo. |
| 15 | GE. sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est, |
| 16 | mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. AN. quid eum? GE. ut aibat, |
| 17 | de eius consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet. |
| 18 | AN. quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta! |
| 19 | nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. |
| 20 | GE. Phaedria tibi adest. AN. ubinam? GE. eccum ab sua palaestra exit foras. |