monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2 > 2 > 26 > 13 > 6 > 2 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 9 > 10 > 5 > 31 > 2 > 16 > 2 > 22 > 8 > 3
Terentius, Phormio, 2, Scaena II. Phormio Geta <<<     >>> Scaena IV. Demipho Geta Hegio Cratinus Crito

Terentius, Phormio, 2, Scaena III. Demipho Hegio Cratinus Crito Phormio Geta

1 DE. Enumquam quoiquam contumeliosius
2 audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?
3 adeste quaeso. GE. iratus est. PH. quin tu hoc age:
4 iam ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
5 negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
6 hanc Demipho negat esse cognatam? GE. negat.
7 PH. neque eius patrem se scire qui fuerit? GE. negat.
8 DE. ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini.
9 PH. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? GE. negat.
10 PH. quia egens relictast misera, ignoratur parens,
11 neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
12 GE. si erum insimulabi' malitiae male audies.
13 DE. o audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
14 PH. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
15 si illum minu' norat; quippe homo iam grandior,
16 pauper, quoi opera vita erat, ruri fere
17 se continebat; ibi agrum de nostro patre
18 colendum habebat. saepe interea mihi senex
19 narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
20 at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
21 GE. videas te atque illum ut narras! PH. in' malam crucem?
22 nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
23 ob hanc inimicitias caperem in vostram familiam,
24 quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.
25 GE. pergin ero absenti male loqui, inpurissime?
26 PH. dignum autem hoc illost. GE. ain tandem, carcer? DE. Geta.
27 GE. bonorum extortor, legum contortor! DE. Geta.
28 PH. responde. GE. quis homost? ehem. DE. tace. GE. absenti tibi
29 te indignas seque dignas contumelias
30 numquam cessavit dicere hodie. DE. desine.
31 adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
32 si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
33 quem amicum tuom ais fuisse istum, explana mihi,
34 et qui cognatum me sibi esse diceret.
35 PH. proinde expiscare quasi non nosses. DE. nossem? PH. ita.
36 DE. ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
37 PH. eho tu, sobrinum tuom non noras? DE. enicas.
38 dic nomen. PH. nomen? maxume. DE. quid nunc taces?
39 PH. perii hercle, nomen perdidi. DE. [hem] quid ais? PH. (Geta,
40 si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
41 non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
42 DE. ego autem tempto? GE. (Stilpo.) PH. atque adeo quid mea?
43 Stilpost. DE. quem dixti? PH. Stilponem inquam noveras.
44 DE. neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit
45 quisquam istoc nomine. PH. itane? non te horum pudet?
46 at si talentum rem reliquisset decem,
47 DE. di tibi malefaciant! PH. primus esses memoriter
48 progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.
49 DE. ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
50 cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
51 cedo qui est cognata? GE. eu noster, recte. heus tu, cave.
52 PH. dilucide expedivi quibu' me oportuit
53 iudicibu': tum id si falsum fuerat, filius
54 quor non refellit? DE. filium narras mihi?
55 quoius de stultitia dici ut dignumst non potest.
56 PH. at tu qui sapiens es magistratus adi
57 iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi,
58 quandoquidem solu' regnas et soli licet
59 hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.
60 DE. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
61 potius quam litis secter aut quam te audiam,
62 itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
63 dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
64 PH. hahahae, homo suavi'. DE. quid est? num iniquom postulo?
65 an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
66 PH. itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis,
67 mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
68 an, ut nequid turpe civis in se admitteret
69 propter egestatem, proxumo iussast dari,
70 ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
71 DE. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quam ob rem? PH. ohe
72 'actum' aiunt 'ne agas'. DE. non agam? immo haud desinam
73 donec perfecero hoc. PH. ineptis. DE. sine modo.
74 PH. postremo tecum nil rei nobis, Demipho, est:
75 tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua
76 praeterierat iam ducendi aetas. DE. omnia haec
77 illum putato quae ego nunc dico dicere;
78 aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
79 GE. (iratus est.) PH. tu te idem melius feceris.
80 DE. itan es paratu' facere me advorsum omnia,
81 infelix? PH. (metuit hic nos, tam etsi sedulo
82 dissimulat.) GE. (bene habent tibi principia.) PH. quin quod est
83 ferundum fers? tuis dignum factis feceris,
84 ut amici inter nos simus? DE. egon tuam expetam
85 amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
86 PH. si concordabi' cum illa, habebi' quae tuam
87 senectutem oblectet: respice aetatem tuam.
88 DE. te oblectet, tibi habe. PH. minue vero iram. DE. hoc age:
89 sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem
90 abducere, ego illam eiciam. dixi, Phormio.
91 PH. si tu illam attigeri' secu' quam dignumst liberam
92 dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho.
93 siquid opu' fuerit, heus, domo me. GE. intellego.
Terentius HOME

bmv448.178 bnf7899.317 bnf7900.90 bnf7900.54 bnf7902.75 bnf7906.63 bnf9345.496 bnf10304.81 bnf16235.222

Terentius, Phormio, 2, Scaena II. Phormio Geta <<<     >>> Scaena IV. Demipho Geta Hegio Cratinus Crito
monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2 > 2 > 26 > 13 > 6 > 2 > 14 > 19 > 23 > 17 > 18 > 9 > 10 > 5 > 31 > 2 > 16 > 2 > 22 > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik