Terentius, Phormio, 2, Scaena II. Phormio Geta
| 1 | PH. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? GE. admodum. |
| 2 | PH. Phanium relictam solam? GE. sic. PH. et iratum senem? |
| 3 | GE. oppido. PH. ad te summa solum, Phormio, rerum redit: |
| 4 | tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere. |
| 5 | GE. obsecro te. PH. si rogabit . . GE. in te spes est. PH. eccere |
| 6 | quid si reddet? GE. tu inpulisti. PH. sic opinor. GE. subveni. |
| 7 | PH. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia. |
| 8 | GE. quid ages? PH. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc |
| 9 | Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis? |
| 10 | GE. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio, |
| 11 | vereor, ne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. PH. ah |
| 12 | non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via. |
| 13 | quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, |
| 14 | hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius. |
| 15 | cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam? |
| 16 | GE. qui istuc? PH. quia non rete accipitri tennitur neque milvo, |
| 17 | qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur, |
| 18 | quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur. |
| 19 | aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest: |
| 20 | mihi sciunt nil esse. dices 'ducent damnatum domum': |
| 21 | alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia, |
| 22 | pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. |
| 23 | GE. non potest sati' pro merito ab illo tibi referri gratia. |
| 24 | PH. immo enim nemo sati' pro merito gratiam regi refert. |
| 25 | ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis, |
| 26 | otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur! |
| 27 | dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas, |
| 28 | prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur. |
| 29 | GE. quid istuc verbist? PH. ubi tu dubites quid sumas potissimum. |
| 30 | haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint, |
| 31 | ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum? |
| 32 | GE. senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima. |
| 33 | si eam sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet. |