Terentius, Phormio, 2, Scaena I. Demipho Phaedria Geta
| 1 | DE. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? |
| 2 | nec meum imperium-ac mitto imperium-, non simultatem meam |
| 3 | revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta |
| 4 | monitor! GE. vix tandem. DE. quid mihi dicent aut quam causam reperient? |
| 5 | demiror. GE. atqui reperiam: aliud cura. DE. an hoc dicet mihi: |
| 6 | 'invitu' feci. lex coegit'? audio, fateor. GE. places. |
| 7 | DE. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis, |
| 8 | etiamne id lex coegit? PH. illud durum. GE. ego expediam: sine! |
| 9 | DE. incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit: |
| 10 | ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere. |
| 11 | quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume |
| 12 | meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant, |
| 13 | pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet |
| 14 | aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae |
| 15 | communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom; |
| 16 | quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro. |
| 17 | GE. o Phaedria, incredibilest quantum erum ante eo sapientia |
| 18 | meditata mihi sunt omnia mea incommoda eru' si redierit. |
| 19 | molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes, |
| 20 | opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom. |
| 21 | quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. |
| 22 | sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui? |
| 23 | DE. Phaedriam mei fratri' video filium mi ire obviam. |
| 24 | PH. mi patrue, salve. DE. salve; sed ubist Antipho? |
| 25 | PH. salvom venire . . DE. credo; hoc responde mihi. |
| 26 | PH. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia? |
| 27 | DE. vellem quidem. PH. quid istuc est? DE. rogitas, Phaedria? |
| 28 | bonas me absente hic confecistis nuptias. |
| 29 | PH. eho an id suscenses nunc illi? GE. artificem probum! |
| 30 | DE. egon illi non suscenseam? ipsum gestio |
| 31 | dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat |
| 32 | lenem patrem illum factum me esse acerrimum. |
| 33 | PH. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas. |
| 34 | DE. ecce autem similia omnia! omnes congruont: |
| 35 | unum quom noris omnis noris. PH. haud itast. |
| 36 | DE. hic in noxast, ille ad defendundam causam adest; |
| 37 | quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas. |
| 38 | GE. probe horum facta inprudens depinxit senex. |
| 39 | DE. nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria. |
| 40 | PH. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, |
| 41 | ex qua re minu' rei foret aut famae temperans, |
| 42 | non causam dico quin quod meritu' sit ferat. |
| 43 | sed siqui' forte malitia fretus sua |
| 44 | insidias nostrae fecit adulescentiae |
| 45 | ac vicit, nostran culpa east an iudicum, |
| 46 | qui saepe propter invidiam adimunt diviti |
| 47 | aut propter misericordiam addunt pauperi? |
| 48 | GE. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui. |
| 49 | DE. an quisquam iudex est qui possit noscere |
| 50 | tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, |
| 51 | ita ut ille fecit? PH. functus adulescentulist |
| 52 | officium liberali': postquam ad iudices |
| 53 | ventumst, non potuit cogitata proloqui; |
| 54 | ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor. |
| 55 | GE. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem? |
| 56 | ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. DE. oh |
| 57 | bone custos, salve, columen vero familiae, |
| 58 | quoi commendavi filium hinc abiens meum. |
| 59 | GE. iamdudum te omnis nos accusare audio |
| 60 | inmerito et me omnium horunc inmeritissimo. |
| 61 | nam quid me in hac re facere voluisti tibi? |
| 62 | servom hominem causam orare leges non sinunt |
| 63 | neque testimoni dictiost. DE. mitto omnia; |
| 64 | do istuc 'inprudens timuit adulescens'; sino |
| 65 | 'tu servo's'; verum si cognata est maxume, |
| 66 | non fuit necessum habere; sed id quod lex iubet, |
| 67 | dotem dareti', quaereret alium virum. |
| 68 | qua ratione inopem potiu' ducebat domum? |
| 69 | GE. non ratio, verum argentum deerat. DE. sumeret |
| 70 | alicunde. GE. alicunde? nil est dictu facilius. |
| 71 | DE. postremo si nullo alio pacto, fenore. |
| 72 | GE. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet |
| 73 | te vivo. DE. non, non sic futurumst: non potest. |
| 74 | egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? |
| 75 | nil suave meritumst. hominem conmonstrarier |
| 76 | mihi istum volo aut ubi habitet demonstrarier. |
| 77 | GE. nemp' Phormionem? DE. istum patronum mulieris. |
| 78 | GE. iam faxo hic aderit. DE. Antipho ubi nunc est? GE. foris. |
| 79 | DE. abi, Phaedria, eum require atque huc adduce. PH. eo: |
| 80 | recta via quidem-illuc. GE. nempe ad Pamphilam. |
| 81 | DE. ego deos Penatis hinc salutatum domum |
| 82 | devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi |
| 83 | amicos advocabo ad hanc rem qui adsient, |
| 84 | ut ne inparatu' sim si veniat Phormio |