Terentius, Phormio, 1, Scaena IV. Geta Antipho Phaedria
| 1 | GE. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis, |
| 2 | ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala; |
| 3 | quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham, |
| 4 | quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt; |
| 5 | nam non potest celari nostra diutius iam audacia. |
| 6 | AN. quid illic commotus venit? |
| 7 | GE. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. AN. quid illuc malist? |
| 8 | GE. quod quom audierit, quod eiu' remedium inveniam iracundiae? |
| 9 | loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem. |
| 10 | heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi: |
| 11 | eius me miseret, <ei> nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset, |
| 12 | recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam: |
| 13 | aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes. |
| 14 | AN. quam hic fugam aut furtum parat? |
| 15 | GE. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via? |
| 16 | PH. te nominat. AN. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. PH. ah |
| 17 | sanus es? GE. domum ire pergam: ibi plurimumst. |
| 18 | PH. revocemus hominem. AN. sta ilico. GE. hem |
| 19 | sati' pro imperio, quisquis es. AN. Geta. GE. ipsest quem volui obviam. |
| 20 | AN. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi. |
| 21 | GE. faciam. AN. eloquere. GE. modo apud portum . . AN. meumne? |
| 22 | GE. intellexti. AN. occidi. PH. hem . . |
| 23 | AN. quid agam? PH. quid ais? GE. huius patrem vidisse me et patruom tuom. |
| 24 | AN. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? |
| 25 | quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar, |
| 26 | nullast mihi vita expetenda. GE. ergo istaec quom ita sunt, Antipho, |
| 27 | tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat. |
| 28 | AN. non sum apud me. GE. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho; |
| 29 | nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur |
| 30 | commeruisse culpam. PH. hoc verumst. AN. non possum inmutarier. |
| 31 | GE. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret? |
| 32 | AN. quom hoc non possum, illud minu' possem. GE. hoc nil est, Phaedria: ilicet. |
| 33 | quid hic conterimus operam frustra? quin abeo? PH. et quidem ego? AN. obsecro, |
| 34 | quid si adsimulo? satinest? GE. garris. AN. voltum contemplamini: em |
| 35 | satine sic est? GE. non. AN. quid si sic? GE. propemodum. AN. quid sic? GE. sat est: |
| 36 | em istuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas, |
| 37 | ne te iratu' suis saevidicis dictis protelet. AN. scio. |
| 38 | GE. vi coactum te esse invitum. PH. lege, iudicio. GE. tenes? |
| 39 | sed hic quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est. |
| 40 | AN. non possum adesse. GE. ah quid agis? quo abis Antipho? |
| 41 | mane inquam. AN. egomet me novi et peccatum meum: |
| 42 | vobis commendo Phanium et vitam meam.- |
| 43 | PH. Geta, quid nunc fiet? GE. tu iam litis audies; |
| 44 | ego plectar pendens nisi quid me fefellerit. |
| 45 | sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus, |
| 46 | id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria. |
| 47 | PH. aufer mi 'oportet': quin tu quid faciam impera. |
| 48 | GE. meministin olim ut fuerit vostra oratio |
| 49 | in re incipiunda ad defendendam noxiam, |
| 50 | iustam illam causam facilem vincibilem optumam? |
| 51 | PH. memini. GE. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest, |
| 52 | meliore et callidiore. PH. fiet sedulo. |
| 53 | GE. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero |
| 54 | succenturiatu', siquid deficias. PH. age. |