Terentius, Phormio, 1, Scaena II. Geta Davos
| 1 | GE. Siquis me quaeret rufu' . . DA. praestost, desine. GE. oh |
| 2 | at ego obviam conabar tibi, Dave. DA. accipe, em: |
| 3 | lectumst; conveniet numeru' quantum debui. |
| 4 | GE. amo te et non neglexisse habeo gratiam. |
| 5 | DA. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redit: |
| 6 | siquis quid reddit magna habendast gratia. |
| 7 | sed quid tu es tristis? GE. egone? nescis quo in metu et |
| 8 | quanto in periclo simu'! DA. quid istuc est? GE. scies, |
| 9 | modo ut tacere possis. DA. abi sis, insciens: |
| 10 | quoius tu fidem in pecunia perspexeris, |
| 11 | verere verba <ei> credere, ubi quid mihi lucrist |
| 12 | te fallere? GE. ergo ausculta. DA. hanc operam tibi dico. |
| 13 | GE. seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem |
| 14 | nostin? DA. quidni? GE. quid? eiu' gnatum Phaedriam? |
| 15 | DA. tam quam te. GE. evenit senibus ambobus simul |
| 16 | iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam |
| 17 | ad hospitem antiquom. is senem per epistulas |
| 18 | pellexit modo non montis auri pollicens. |
| 19 | DA. quoi tanta erat res et supererat? GE. desinas: |
| 20 | sic est ingenium. DA. oh regem me esse oportuit! |
| 21 | GE. abeuntes ambo hic tum senes me filiis |
| 22 | relinquont quasi magistrum. DA. o Geta, provinciam |
| 23 | cepisti duram. GE. mi usu venit, hoc scio: |
| 24 | memini relinqui me deo irato meo. |
| 25 | coepi advorsari primo: quid verbis opust? |
| 26 | seni fideli' dum sum scapulas perdidi. |
| 27 | DA. venere in mentem mi istaec: 'namque inscitiast |
| 28 | advorsu' stimulum calces.' GE. coepi is omnia |
| 29 | facere, obsequi quae vellent. DA. scisti uti foro. |
| 30 | GE. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria |
| 31 | continuo quandam nactus est puellulam |
| 32 | citharistriam, hanc ardere coepit perdite. |
| 33 | ea serviebat lenoni inpurissimo, |
| 34 | neque quod daretur quicquam; id curarant patres. |
| 35 | restabat aliud nil nisi oculos pascere, |
| 36 | sectari, in ludum ducere et redducere. |
| 37 | nos otiosi operam dabamus Phaedriae. |
| 38 | in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico |
| 39 | tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere |
| 40 | plerumque eam opperiri dum inde iret domum. |
| 41 | interea dum sedemus illi, intervenit |
| 42 | adulescens quidam lacrumans. nos mirarier: |
| 43 | rogamu' quid sit. 'numquam aeque' inquit 'ac modo |
| 44 | paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave. |
| 45 | modo quandam vidi virginem hic viciniae |
| 46 | miseram suam matrem lamentari mortuam. |
| 47 | ea sita erat exadvorsum neque illi benivolus |
| 48 | neque notu' neque vicinus extra unam aniculam |
| 49 | quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst. |
| 50 | virgo ipsa facie egregia.' quid verbis opust? |
| 51 | commorat omnis nos. ibi continuo Antipho |
| 52 | 'voltisne eamu' visere?' alius 'censeo: |
| 53 | eamu': duc nos sodes.' imus venimus |
| 54 | videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres, |
| 55 | nil aderat adiumenti ad pulchritudinem: |
| 56 | capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida, |
| 57 | lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni |
| 58 | in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent. |
| 59 | ill' qui illam amabat fidicinam tantummodo |
| 60 | 'satis' inquit 'scitast'; noster vero . . DA. iam scio: |
| 61 | amare coepit. GE. scin quam? quo evadat vide. |
| 62 | postridie ad anum recta pergit: obsecrat |
| 63 | ut sibi eiu' faciat copiam. illa enim se negat |
| 64 | neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam, |
| 65 | bonam bonis prognatam: si uxorem velit, |
| 66 | lege id licere facere: sin aliter, negat. |
| 67 | noster quid ageret nescire: et illam ducere |
| 68 | cupiebat et metuebat absentem patrem. |
| 69 | DA. non, si redisset, <ei> pater veniam daret? |
| 70 | GE. ille indotatam virginem atque ignobilem |
| 71 | daret illi? numquam faceret. DA. quid fit denique? |
| 72 | GE. quid fiat? est parasitu' quidam Phormio, |
| 73 | homo confidens: qui illum di omnes perduint! |
| 74 | DA. quid is fecit? GE. hoc consilium quod dicam dedit: |
| 75 | 'lex est ut orbae, qui sint genere proxumi, |
| 76 | is nubant, et illos ducere eadem haec lex iubet. |
| 77 | ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam; |
| 78 | paternum amicum me adsimulabo virginis: |
| 79 | ad iudices veniemu': qui fuerit pater, |
| 80 | quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec |
| 81 | confingam, quod erit mihi bonum atque commodum; |
| 82 | quom tu horum nil refelles vincam scilicet: |
| 83 | pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? |
| 84 | illa quidem nostra erit.' DA. iocularem audaciam! |
| 85 | GE. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur: |
| 86 | duxit. DA. quid narras? GE. hoc quod audis. DA. o Geta, |
| 87 | quid te futurumst? GE. nescio hercle; unum hoc scio, |
| 88 | quod fors feret feremus aequo animo. DA. placet: |
| 89 | em istuc virist officium. GE. in me omni' spes mihist. |
| 90 | DA. laudo. GE. ad precatorem adeam credo qui mihi |
| 91 | sic oret: 'nunc amitte quaeso hunc; ceterum |
| 92 | posthac si quicquam, nil precor.' tantummodo |
| 93 | non addit: 'ubi ego hinc abiero, vel occidito.' |
| 94 | DA. quid paedagogus ille qui citharistriam, |
| 95 | quid rei gerit? GE. sic, tenuiter. DA. non multum habet |
| 96 | quod det fortasse? GE. immo nil nisi spem meram. |
| 97 | DA. pater eius rediit an non? GE. nondum. DA. quid? senem |
| 98 | quoad exspectati' vostrum? GE. non certum scio, |
| 99 | sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo |
| 100 | et ad portitores esse delatam: hanc petam. |
| 101 | DA. numquid, Geta, aliud me vis? GE. ut bene sit tibi. |
| 102 | puer, heus. nemon hoc prodit? cape, da hoc Dorcio. |