monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5 > 1 > 1
>>> Terentius, Phormio, 1, Scaena II. Geta Davos

Terentius, Phormio, 1, Scaena I. Davos

1 Amicu' summu' meus et popularis Geta
2 heri ad me venit. erat <ei> de ratiuncula
3 iampridem apud me relicuom pauxillulum
4 nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
5 nam erilem filium eiu' duxisse audio
6 uxorem: <ei> credo munus hoc conraditur.
7 quam inique comparatumst, i qui minus habent
8 ut semper aliquid addant ditioribus!
9 quod ille unciatim vix de demenso suo
10 suom defrudans genium conpersit miser,
11 id illa univorsum abripiet, haud existumans
12 quanto labore partum. porro autem Geta
13 ferietur alio munere ubi era pepererit;
14 porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
15 ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:
16 puer causa erit mittundi. sed videon Getam?
Terentius HOME

bmv448.169 bnf7899.302 bnf7900.86 bnf7900.51 bnf7902.72 bnf7906.61 bnf9345.487 bnf10304.73 bnf16235.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik