Terentius, Phormio, 0, III. Prologus
| 1 | Postquam poeta vetu' poetam non potest |
| 2 | retrahere a studio et transdere hominem in otium, |
| 3 | maledictis deterrere ne scribat parat; |
| 4 | qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas |
| 5 | tenui esse oratione et scriptura levi: |
| 6 | quia nusquam insanum scripsit adulescentulum |
| 7 | cervam videre fugere et sectari canes |
| 8 | et eam plorare, orare ut subveniat sibi. |
| 9 | quod si intellegeret, quom stetit olim nova, |
| 10 | actoris opera mage stetisse quam sua, |
| 11 | minu' multo audacter quam nunc laedit laederet |
| 12 | nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet: |
| 13 | 'vetu' si poeta non lacessisset prior, |
| 14 | nullum invenire prologum potuisset novos |
| 15 | quem diceret, nisi haberet cui male diceret,' |
| 16 | is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus |
| 17 | palmam esse positam qui artem tractent musicam. |
| 18 | ille ad famem hunc a studio studuit reicere: |
| 19 | hic respondere voluit, non lacessere. |
| 20 | benedictis si certasset, audisset bene: |
| 21 | quod ab illo adlatumst, sibi esse rellatum putet. |
| 22 | de illo iam finem faciam dicundi mihi, |
| 23 | peccandi quom ipse de se finem non facit. |
| 24 | nunc quid velim animum attendite: adporto novam |
| 25 | Epidicazomenon quam vocant comoediam |
| 26 | Graeci, Latini Phormionem nominant |
| 27 | quia primas partis qui aget is erit Phormio |
| 28 | parasitu', per quem res geretur maxume |
| 29 | voluntas vostra si ad poetam accesserit. |
| 30 | date operam, adeste aequo animo per silentium, |
| 31 | ne simili utamur fortuna atque usi sumus |
| 32 | quom per tumultum noster grex motus locost: |
| 33 | quem actori' virtus nobis restituit locum |
| 34 | bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas. |