Terentius, Hecyra, 5, Scaena III. Parmeno Bacchis
| 1 | PA. Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti, |
| 2 | qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem, |
| 3 | Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem. |
| 4 | itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque venerat, |
| 5 | accedebam: 'adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?' |
| 6 | 'non sum.' 'at Callidemides?' 'non.' 'hospitem ecquem Pamphilum |
| 7 | hic habes?' omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror. |
| 8 | denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem |
| 9 | ab nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei? |
| 10 | BA. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum. |
| 11 | PA. quid eo? BA. dic me orare ut veniat. PA. ad te? BA. immo ad Philumenam. |
| 12 | PA. quid rei est? BA. tua quod nil refert percontari desinas. |
| 13 | PA. nil aliud dicam? BA. etiam: cognosse anulum illum Myrrinam |
| 14 | gnatae suae fuisse quem ipsus olim mi dederat. PA. scio. |
| 15 | tantumne est? BA. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audiverit. |
| 16 | sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast; |
| 17 | ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. |
| 18 | BA. Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie! |
| 19 | quot commodas res attuli! quot autem ademi curas! |
| 20 | gnatum restituo, qui paene harunc ipsiusque opera periit; |
| 21 | uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo; |
| 22 | qua re suspectu' suo patri et Phidippo fuit, exsolvi: |
| 23 | hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis. |
| 24 | nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima |
| 25 | confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum, |
| 26 | cum hoc anulo: extimui ilico: 'mi Pamphile,' inquam 'amabo, |
| 27 | quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's? |
| 28 | dic mi.' ille alias res agere se simulare. postquam id video, |
| 29 | nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat. |
| 30 | homo se fatetur vi in via nescioquam compressisse, |
| 31 | dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse. |
| 32 | eum haec cognovit Myrrina in digito modo me habentem, |
| 33 | rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta |
| 34 | Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum. |
| 35 | haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor: |
| 36 | etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram |
| 37 | ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor |
| 38 | numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis. |
| 39 | ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi. |
| 40 | incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor: |
| 41 | at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret. |
| 42 | multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequomst ferre. |