monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2
Terentius, Hecyra, 5, Scaena I. Bacchis Laches <<<     >>> Scaena III. Parmeno Bacchis

Terentius, Hecyra, 5, Scaena II. Phidippus Laches Bacchis

1 PH. Nil apud me tibi
2 defieri patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur.
3 sed quom tu satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito.
4 LA. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit.
5 Phidippe, Bacchis deierat persancte . . PH. haecin east? LA. haec est.
6 PH. nec pol istae metuont deos neque eas respicere deos opinor.
7 BA. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
8 haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
9 oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
10 solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
11 LA. Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
12 nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.
13 nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
14 missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus
15 quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
16 profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.
17 PH. velim quidem hercle. LA. exquire: adest: quod sati' sit faciet ipsa.
18 PH. quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
19 de hac re animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
20 LA. quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut serves.
21 BA. ob eam rem vin ego introeam? LA. i, atque exple animum is, coge ut credant.
22 BA. eo, etsi scio pol is fore meum conspectum invisum hodie.
23 nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.
24 LA. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.
25 PH. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
26 nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
27 BA. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae. -
28 LA. quid est quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,
29 ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
30 nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
31 scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:
32 referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.
Terentius HOME

bmv448.164 bnf7899.292 bnf7900.84 bnf7900.50 bnf7902.70 bnf7906.59 bnf9345.482 bnf10304.142 bnf16235.202

Terentius, Hecyra, 5, Scaena I. Bacchis Laches <<<     >>> Scaena III. Parmeno Bacchis
monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik