Terentius, Hecyra, 5, Scaena I. Bacchis Laches
| 1 | BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit; |
| 2 | nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit. |
| 3 | LA. videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam possiem, |
| 4 | aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit. |
| 5 | adgrediar. Bacchi', salve. |
| 6 | BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil mirari, Bacchis, |
| 7 | quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi. |
| 8 | BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venit mi in mentem quae sim, |
| 9 | ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. |
| 10 | LA. si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier; |
| 11 | nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom: |
| 12 | quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro. |
| 13 | nam si id facis facturave es bonas quod par est facere, |
| 14 | inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est. |
| 15 | BA. est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam; |
| 16 | nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit. |
| 17 | sed quid istuc est? LA. meum receptas filium ad te Pamphilum. BA. ah. |
| 18 | LA. sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum amorem pertuli. |
| 19 | mane: nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet: |
| 20 | quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est; |
| 21 | nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate. |
| 22 | BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA. te ipsam: et filiam abduxit suam, |
| 23 | puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere. |
| 24 | BA. aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem |
| 25 | sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, |
| 26 | me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum. |
| 27 | LA. lepida es. sed scin quid volo potius sodes facias? BA. quid vis? cedo. |
| 28 | LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem |
| 29 | polliceare illis. exple animum is teque hoc crimine expedi. |
| 30 | BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio, |
| 31 | ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet. |
| 32 | sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom, |
| 33 | nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, eum viderier |
| 34 | inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem. |
| 35 | LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit: |
| 36 | nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi. |
| 37 | nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi, |
| 38 | fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles. |
| 39 | aliter si facies - reprimam me ne aegre quicquam ex me audias. |
| 40 | verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem |
| 41 | potiu' quam inimicus, periclum facias. |