Terentius, Hecyra, 4, Scaena IV. Phidippus Laches Pamphilus
| 1 | PH. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena, |
| 2 | graviter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter. |
| 3 | etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit. |
| 4 | huic vero nullast. LA. opportune te mihi, |
| 5 | Phidippe, in ipso tempore ostendis. PH. quid est? |
| 6 | PA. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? |
| 7 | LA. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam, |
| 8 | ne revereatur minu' iam quo redeat domum. PH. ah |
| 9 | nullam de his rebu' culpam commeruit tua: |
| 10 | a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia. |
| 11 | mutatio fit. ea nos perturbat, Lache. |
| 12 | PA. dum ne redducam, turbent porro quam velint. |
| 13 | PH. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, |
| 14 | adfinitatem hanc sane perpetuam volo; |
| 15 | sin est ut aliter tua siet sententia, |
| 16 | accipias puerum. PA. sensit peperisse: occidi. |
| 17 | LA. puerum? quem puerum? PH. natus est nobis nepos. |
| 18 | nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, |
| 19 | neque fuisse praegnatem umquam ante hunc scivi diem. |
| 20 | LA. bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo |
| 21 | natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris |
| 22 | uxorem habes aut quibu' moratam moribus? |
| 23 | nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis |
| 24 | quam hoc mihi videtur factum prave proloqui. |
| 25 | PH. non tibi illud factum minu' placet quam mihi, Lache. |
| 26 | PA. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi, |
| 27 | nunc non est quom eam consequitur alienus puer. |
| 28 | LA. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost. |
| 29 | PA. perii. LA. hunc videre saepe optabamus diem |
| 30 | quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem. |
| 31 | evenit: habeo gratiam dis. PA. nullu' sum. |
| 32 | LA. redduc uxorem ac noli advorsari mihi. |
| 33 | PA. pater, si ex me illa liberos vellet sibi |
| 34 | aut sese mecum nuptam, sati' certo scio, |
| 35 | non clam me haberet quae celasse intellego. |
| 36 | nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam |
| 37 | (nec conventurum inter nos posthac arbitror), |
| 38 | quam ob rem redducam? LA. mater quod suasit sua |
| 39 | adulescens mulier fecit. mirandumne id siet? |
| 40 | censen te posse reperire ullam mulierem |
| 41 | quae careat culpa? an quia non delincunt viri? |
| 42 | PH. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, |
| 43 | remissan opu' sit vobis redductan domum. |
| 44 | uxor quid faciat in manu non est mea: |
| 45 | neutra in re vobis difficultas a me erit. |
| 46 | sed quid faciemu' puero? LA. ridicule rogas: |
| 47 | quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet |
| 48 | ut alamu' nostrum. PA. quem ipse neglexit pater, |
| 49 | ego alam? LA. quid dixti? eho an non alemu', Pamphile? |
| 50 | prodemu' quaeso potiu'? quae haec amentiast? |
| 51 | enimvero prorsu' iam tacere non queo; |
| 52 | nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. |
| 53 | ignarum censes tuarum lacrumarum esse me |
| 54 | aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum? |
| 55 | primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam |
| 56 | matrem non posse habere hanc uxorem domi, |
| 57 | pollicitast ea se concessuram ex aedibus. |
| 58 | nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides, |
| 59 | puer quia clam test natu', nactus alteram es. |
| 60 | erras tui animi si me esse ignarum putas. |
| 61 | aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom. |
| 62 | quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! |
| 63 | sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! |
| 64 | egi atque oravi tecum uxorem ut duceres, |
| 65 | tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo; |
| 66 | quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat. |
| 67 | nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom; |
| 68 | quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam. |
| 69 | nam in eandem vitam te revolutum denuo |
| 70 | video esse. PA. mene? LA. te ipsum: et facis iniuriam; |
| 71 | confingi' falsas causas ad discordiam, |
| 72 | ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris. |
| 73 | sensitque adeo uxor; nam causa alia quae fuit |
| 74 | quam ob rem abs te abiret? PH. plane hic divinat: nam id est. |
| 75 | PA. dabo iusiurandum nil esse istorum mihi. LA. ah |
| 76 | redduc uxorem aut quam ob rem non opu' sit cedo. |
| 77 | PA. non est nunc tempu'. LA. puerum accipias; nam is quidem |
| 78 | in culpa non est: post de matre videro. |
| 79 | PA. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio; |
| 80 | tot nunc me rebu' miserum concludit pater. |
| 81 | abibo hinc, praesens quando promoveo parum. |
| 82 | nam puerum iniussu credo non tollent meo, |
| 83 | praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus. |
| 84 | LA. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? - |
| 85 | num tibi videtur esse apud sese? sine: |
| 86 | puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume. |
| 87 | non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit: |
| 88 | amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt. |
| 89 | propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi. |
| 90 | id ego hoc praesente tibi nolueram dicere, |
| 91 | neque illi credebam primo: nunc verum palamst. |
| 92 | nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. |
| 93 | LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? |
| 94 | PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo: |
| 95 | oremus accusemu' graviu' denique |
| 96 | minitemur si cum illo habuerit rem postea. |
| 97 | LA. faciam ut mones. eho puere, curre ad Bacchidem hanc |
| 98 | vicinam nostram: huc evoca verbis meis. |
| 99 | et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah |
| 100 | iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache: |
| 101 | manere adfinitatem hanc inter nos volo, |
| 102 | si ullo modo est ut possit: quod spero fore. |
| 103 | sed vin adesse me una dum istam convenis? |
| 104 | LA. immo vero abi, aliquam puero nutricem para. |