monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3
Terentius, Hecyra, 4, Scaena II. Sostrata Pamphilus (Laches) <<<     >>> Scaena IV. Phidippus Laches Pamphilus

Terentius, Hecyra, 4, Scaena III. Laches Sostrata Pamphilus

1 LA. Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
2 istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;
3 quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.
4 SO. fors fuat pol. LA. abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
5 SO. spero ecastor. LA. i ergo intro et compone quae tecum simul
6 ferantur: dixi. SO. ita ut iubes faciam. - PA. pater.
7 LA. quid vis, Pamphile? PA. hinc abire matrem? minime. LA. quid ita istuc vis?
8 PA. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. LA. quid est?
9 quid vis facere nisi redducere? PA. equidem cupio et vix contineor;
10 sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar:
11 credo gratia concordes [magis], si non redducam, fore.
12 LA. nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint
13 quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.
14 e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
15 sumu', Pamphile, 'senex atque anus.'
16 sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
Terentius HOME

bmv448.159 bnf7899.284 bnf7900.81 bnf7900.48 bnf7902.69 bnf7906.57 bnf9345.477 bnf10304.139 bnf16235.196

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik