Terentius, Hecyra, 4, Scaena II. Sostrata Pamphilus (Laches)
| 1 | SO. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam |
| 2 | propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo. |
| 3 | verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut |
| 4 | numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei. |
| 5 | teque ante quod me amare rebar, rei firmasti fidem; |
| 6 | nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris |
| 7 | praepositam amori tuo: nunc tibi me certumst contra gratiam |
| 8 | referre ut apud me praemium esse positum pietati scias. |
| 9 | mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror: |
| 10 | ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre, |
| 11 | ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua |
| 12 | quin tua Philumena ad te redeat. PA. quaeso quid istuc consilist? |
| 13 | illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres? |
| 14 | haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit, |
| 15 | mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia. |
| 16 | tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies |
| 17 | mea causa nolo. SO. nil pol iam istaec mihi res voluptatis ferunt: |
| 18 | dum aetati' tempu' tulit, perfuncta sati' sum: satias iam tenet |
| 19 | studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea |
| 20 | longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam. |
| 21 | hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere. |
| 22 | sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus: |
| 23 | et me hac suspicione exsolvam et illis morem gessero. |
| 24 | sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum. |
| 25 | PA. quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret, |
| 26 | hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! SO. obsecro, mi Pamphile, |
| 27 | non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati? |
| 28 | si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illam existumo, |
| 29 | mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. PA. vae misero mihi! |
| 30 | SO. et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi. |