monumenta.ch > Terentius > 1
>>> Terentius, Hecyra, 4, Scaena II. Sostrata Pamphilus (Laches)

Terentius, Hecyra, 4, Scaena I. Myrrina Phidippus

1 MY. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro meo respondebo
2 misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;
3 ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.
4 quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
5 dicam non edepol scio.
6 sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.
7 PH. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:
8 atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. MY. mihine, vir?
9 PH. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?
10 nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,
11 non sic ludibrio tuis factis habitus essem. MY. quibus? PH. at rogitas?
12 peperit filia: hem taces? ex qui? MY. istuc patrem rogare est aequom.
13 perii! ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?
14 PH. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror
15 quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris
16 partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.
17 adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
18 ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
19 potiu' quam advorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta!
20 ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.
21 MY. misera sum. PH. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit
22 de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
23 nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
24 cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
25 MY. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)
26 PH. multo priu' scivi quam tu illum habere amicam, Myrrina;
27 verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;
28 nam id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.
29 sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc
30 ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
31 id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
32 MY. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,
33 ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
34 PH. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
35 audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
36 exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?
37 si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos
38 magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?
39 nam si is posset ab ea sese derepente avellere
40 quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem
41 nec virum sati' firmum gnatae. MY. mitte adulescentem obsecro
42 et quae me peccasse ais. abi, solu' solum conveni,
43 roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,
44 redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
45 PH. siquidem ille ipse non volt et tu sensisti in eo esse, Myrrina,
46 peccatum, aderam quoius consilio fuerat ea par prospici.
47 quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
48 interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.
49 sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
50 ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant. -
51 MY. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:
52 nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
53 non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato tulit;
54 nec qua via sententia eiu' possit mutari scio.
55 hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
56 si puerum ut tollam cogit, quoius nos qui sit nescimus pater.
57 nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
58 neque detractum tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;
59 ipse eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.
60 simul vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
61 celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.
Terentius HOME

bmv448.156 bnf7899.280 bnf7900.79 bnf7900.48 bnf7902.67 bnf7906.56 bnf9345.474 bnf10304.136 bnf16235.193

>>> Terentius, Hecyra, 4, Scaena II. Sostrata Pamphilus (Laches)
monumenta.ch > Terentius > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik