monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5
Terentius, Hecyra, 3, Scaena IV. Parmeno Sosia Pamphilus <<<    

Terentius, Hecyra, 3, Scaena V. Laches Phidippus Pamphilus

1 LA. Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
2 PH. factum. LA. venisse aiunt: redeat. PA. causam quam dicam patri
3 quam ob rem non redducam nescio. LA. quem ego hic audivi loqui?
4 PA. certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.
5 LA. ipsus est de quo hoc agebam tecum. PA. salve, mi pater.
6 LA. gnate mi, salve. PH. bene factum te advenisse, Pamphile;
7 atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. PA. creditur.
8 LA. advenis modo? PA. admodum. LA. cedo, quid reliquit Phania
9 consobrinu' noster? PA. sane hercle homo voluptati obsequens
10 fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant,
11 sibi vero hanc laudem relinquont 'vixit, dum vixit, bene.'
12 LA. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?
13 PA. quidquid est id quod reliquit, profuit. LA. immo obfuit;
14 nam illum vivom et salvom vellem. PH. inpune optare istuc licet:
15 ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.
16 LA. heri Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.
17 PH. noli fodere. iussi. LA. sed eam iam remittet. PH. scilicet.
18 PA. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.
19 LA. at istos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.
20 PA. ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia
21 fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim
22 quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
23 vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;
24 namque pacto maxume apud te meo erit ingenio fides,
25 quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit.
26 neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.
27 sed quando sese esse indignam deputat matri meae
28 quae concedat cuiusque mores toleret sua modestia,
29 neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
30 segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.
31 nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi.
32 LA. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,
33 quom te postputasse omnis res prae parente intellego;
34 verum vide ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.
35 PA. quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim
36 quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,
37 quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?
38 amoque et laudo et vehementer desidero;
39 nam fuisse erga me miro ingenio expertu' sum;
40 illique exopto ut relicuam vitam exigat
41 cum eo viro me qui sit fortunatior,
42 quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
43 PH. tibi id in manust ne fiat. LA. si sanus sies:
44 iube illam redire. PA. non est consilium, pater:
45 matris servibo commodis. LA. quo abis? mane
46 mane, inquam: quo abis? - PH. quae haec est pertinacia?
47 LA. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
48 quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.
49 PH. non credidi edepol adeo inhumanum fore.
50 ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
51 si est ut velit redducere uxorem, licet;
52 sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.
53 LA. ecce autem tu quoque proterve iracundus es!
54 PH. percontumax redisti huc nobis, Pamphile!
55 LA. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
56 PH. quia paullum vobis accessit pecuniae,
57 sublati animi sunt. LA. etiam mecum litigas?
58 PH. deliberet renuntietque hodie mihi
59 velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.
60 LA. Phidippe, ades, audi paucis. - abiit. quid mea?
61 postremo inter se transigant ipsi ut lubet,
62 quando nec gnatu' neque hic mi quicquam obtemperant,
63 quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium
64 ad uxorem quoius haec fiunt consilio omnia,
65 atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam.
Terentius HOME

bmv448.154 bnf7899.276 bnf7900.78 bnf7900.47 bnf7902.67 bnf7906.56 bnf9345.472 bnf10304.135 bnf16235.190

Terentius, Hecyra, 3, Scaena IV. Parmeno Sosia Pamphilus <<<    
monumenta.ch > Plinius > 14 > 7 > 7 > 1 > 1 > titel > 4 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik