Terentius, Hecyra, 3, Scaena III. Pamphilus
| 1 | Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum |
| 2 | unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt; |
| 3 | partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus: |
| 4 | qua me propter exanimatum citius eduxi foras. |
| 5 | nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans |
| 6 | morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi! |
| 7 | postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul |
| 8 | laetae exclamant 'venit', id quod me repente aspexerant. |
| 9 | sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium, |
| 10 | quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum. |
| 11 | una illarum interea propere praecucurrit nuntians |
| 12 | me venisse: ego eius videndi cupidu' recta consequor. |
| 13 | postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser; |
| 14 | nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat |
| 15 | neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. |
| 16 | postquam aspexi, 'o facinus indignum' inquam et corripui ilico |
| 17 | me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus. |
| 18 | mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit |
| 19 | lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto: |
| 20 | omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. |
| 21 | hanc habere orationem mecum principio institit: |
| 22 | 'o mi Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam vides; |
| 23 | nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo. |
| 24 | nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suom.' |
| 25 | sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser. |
| 26 | 'quaeque fors fortunast' inquit 'nobis quae te hodie obtulit, |
| 27 | per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti |
| 28 | advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient. |
| 29 | si umquam erga te animo esse amico sensisti eam, mi Pamphile, |
| 30 | sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat. |
| 31 | ceterum de redducenda id facias quod in rem sit tuam. |
| 32 | parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's: |
| 33 | nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus. |
| 34 | tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus: |
| 35 | quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile, |
| 36 | maxume volo doque operam ut clam partus eveniat patrem |
| 37 | atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant, |
| 38 | dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore |
| 39 | quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent. |
| 40 | continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi, |
| 41 | et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.' |
| 42 | pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem. |
| 43 | nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror |
| 44 | nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet. |
| 45 | lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit |
| 46 | solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data! |
| 47 | sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit, |
| 48 | quem ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo. |
| 49 | adest Parmeno cum pueris: hunc minimest opus |
| 50 | in hac re adesse; nam olim soli credidi |
| 51 | ea me abstinuisse in principio quom datast. |
| 52 | vereor, si clamorem eius hic crebro exaudiat, |
| 53 | ne parturire intellegat. aliquo mihist |
| 54 | hinc ablegandu' dum parit Philumena. |