monumenta.ch > Terentius > 2
Terentius, Hecyra, 3, Scaena I. Pamphilus Parmeno (Myrrina) <<<     >>> Scaena III. Pamphilus

Terentius, Hecyra, 3, Scaena II. Sostrata Parmeno Pamphilus

1 SO. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:
2 male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:
3 quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
4 nunc ad eam visam. PAR. heus Sostrata. SO. hem. PAR. iterum istinc excludere.
5 SO. ehem Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera?
6 non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?
7 PAR. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.
8 nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:
9 laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.
10 tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.
11 SO. quid ais? an venit Pamphilus? PAR. venit. SO. dis gratiam habeo.
12 hem istoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit.
13 PAR. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;
14 nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
15 omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
16 quae inter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.
17 atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est! SO. o mi gnate!
18 PAM. mea mater, salve. SO. gaudeo venisse salvom. salvan
19 Philumenast? PAM. meliusculast. SO. utinam istuc ita di faxint!
20 quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? PAM. recte, mater.
21 SO. quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
22 PAM. ita factumst. SO. quid morbi est? PAM. febris. SO. cotidiana? PAM. ita aiunt.
23 i sodes intro, consequar iam te, mea mater. SO. fiat. -
24 PAM. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera adiuta.
25 PAR. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? PAM. cessas?
Terentius HOME

bmv448.151 bnf7899.271 bnf7900.77 bnf7900.46 bnf7902.66 bnf7906.54 bnf9345.469 bnf10304.132 bnf16235.186

Terentius, Hecyra, 3, Scaena I. Pamphilus Parmeno (Myrrina) <<<     >>> Scaena III. Pamphilus
monumenta.ch > Terentius > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik