Terentius, Hecyra, 3, Scaena I. Pamphilus Parmeno (Myrrina)
| 1 | PAM. Nemini plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata |
| 2 | quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere! |
| 3 | hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui |
| 4 | quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem |
| 5 | quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere! |
| 6 | nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos, |
| 7 | omne quod est interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost. |
| 8 | PAR. ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias: |
| 9 | si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores. |
| 10 | sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, scio reverituras: |
| 11 | rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues. |
| 12 | levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom. |
| 13 | PAM. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser? |
| 14 | priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum; |
| 15 | tamen numquam ausu' sum recusare eam quam mi obtrudit pater: |
| 16 | iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser. |
| 17 | vix me illim abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum, |
| 18 | vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat. |
| 19 | tum matrem ex re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror; |
| 20 | quod quom ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? |
| 21 | nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet; |
| 22 | tum uxori obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit, |
| 23 | tot meas iniurias quae numquam in ullo patefecit loco. |
| 24 | sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno, |
| 25 | unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. |
| 26 | PAR. haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi, |
| 27 | non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias |
| 28 | faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est, |
| 29 | quom de eadem causast iracundu' factus inimicissimus. |
| 30 | pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt |
| 31 | quapropter? quia enim qui eos gubernat animus eum infirmum gerunt. |
| 32 | itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia: |
| 33 | fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse. |
| 34 | PAM. abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PAR. hem quid hoc est? PAM. tace. |
| 35 | trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PAR. agedum, ad fores |
| 36 | accedo propius. em sensistin? PAM. noli fabularier. |
| 37 | pro Iuppiter, clamorem audivi. PAR. tute loqueris, me vetas. |
| 38 | (MY. intus) tace obsecro, mea gnata. PAM. matri' vox visast Philumenae. |
| 39 | nullus sum. PAR. quidum? PAM. perii. PAR. quam ob rem? PAM. nescioquod magnum malum |
| 40 | profecto, Parmeno, me celant. PAR. uxorem Philumenam |
| 41 | pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio. |
| 42 | PAM. interii; quor mihi id non dixti? PAR. quia non poteram una omnia. |
| 43 | PAM. quid morbi est? PAR. nescio. PAM. quid? nemon medicum adduxit? PAR. nescio. |
| 44 | PAM. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam? |
| 45 | quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam? |
| 46 | nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst. - |
| 47 | PAR. non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi; |
| 48 | nam invisos omnis nos esse illis sentio: |
| 49 | heri nemo voluit Sostratam intro admittere. |
| 50 | si forte morbus amplior factus siet |
| 51 | (quod sane nolim, maxume eri causa mei), |
| 52 | servom ilico introisse dicent Sostratae, |
| 53 | aliquid tulisse comminiscentur mali |
| 54 | capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit: |
| 55 | era in crimen veniet, ego vero in magnum malum. |