| 1 | Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris |
| 2 | propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. |
| 3 | nam ita me di ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam. |
| 4 | sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus |
| 5 | omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus |
| 6 | habui illam ac si ex me esset gnata, nec qui hoc mi eveniat scio; |
| 7 | nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. |