monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2
Terentius, Hecyra, 2, Scaena I. Laches Sostrata <<<     >>> Scaena III. Sostrata

Terentius, Hecyra, 2, Scaena II. Phidippus Laches Sostrata

1 PH. Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
2 quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam
3 ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.
4 LA. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
5 Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse adprime obsequentem,
6 sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
7 quod tu si idem faceres, magis in rem et vostram et nostram id esset.
8 nunc video in illarum potestate esse te. PH. heia vero.
9 LA. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.
10 haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,
11 celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:
12 aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
13 te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos
14 quia aegrast, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
15 si metui' satis ut meae domi curetur diligenter.
16 at ita me di ament, haud tibi hoc concedo - [etsi] illi pater es -
17 ut tu illam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,
18 quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
19 neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
20 hoc si rescierit: domum studeo haec priu' quam ille redeat.
21 PH. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem
22 novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
23 et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
24 si facere possim ullo modo. LA. quae res te id facere prohibet?
25 eho num quid nam accusat virum? PH. minime. nam postquam attendi
26 magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
27 non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
28 aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
29 non possum advorsari meis. LA. em Sostrata. SO. heu me miseram!
30 LA. certumne est istuc? PH. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?
31 nam est quod me transire ad forum iam oportet. LA. eo tecum una.
Terentius HOME

bmv448.148 bnf7899.265 bnf7900.75 bnf7900.45 bnf7902.65 bnf7906.53 bnf9345.466 bnf10304.130 bnf16235.182

Terentius, Hecyra, 2, Scaena I. Laches Sostrata <<<     >>> Scaena III. Sostrata
monumenta.ch > Valerius Maximus > 3 > 2 > 21 > 1 > > 2 > 15 > 2 > 1 > 4 > 11 > 27 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik