Terentius, Hecyra, 2, Scaena I. Laches Sostrata
| 1 | LA. Pro deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio! |
| 2 | utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia |
| 3 | neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias! |
| 4 | itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus. |
| 5 | viris esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast, |
| 6 | in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et |
| 7 | ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio. |
| 8 | SO. me miseram, quae nunc quam ob rem accuser nescio. LA. hem |
| 9 | tu nescis? SO. non, ita me di bene ament, mi Lache, |
| 10 | itaque una inter nos agere aetatem liceat. LA. di mala prohibeant. |
| 11 | SO. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. LA. scio, |
| 12 | te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest? |
| 13 | quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras; |
| 14 | tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis, |
| 15 | qui illum decrerunt dignum suos quoi liberos committerent. |
| 16 | tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia. |
| 17 | SO. egon? LA. tu inquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas. |
| 18 | an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini |
| 19 | quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat? |
| 20 | multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum adsidue scio. |
| 21 | ideo quia, ut vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris. |
| 22 | iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam, |
| 23 | minimeque adeo [est] mirum, et ni id fecisset mage mirum foret; |
| 24 | sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum: |
| 25 | quod si scissem illa hic maneret potiu', tu hinc isses foras. |
| 26 | at vide quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata: |
| 27 | rus habitatum abii concedens vobis et rei serviens, |
| 28 | sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati, |
| 29 | meo labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam. |
| 30 | non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi! |
| 31 | SO. non mea opera neque pol culpa evenit. LA. immo maxume: |
| 32 | sola hic fuisti: in te omnis haeret culpa sola, Sostrata. |
| 33 | quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris. |
| 34 | cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet? |
| 35 | illius dices culpa factum? SO. haud equidem dico, mi Lache. |
| 36 | LA. gaudeo, ita me di ament, gnati causa; nam de te quidem |
| 37 | sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest. |
| 38 | SO. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit |
| 39 | ut cum matre plus una esset? LA. quid ais? non signi hoc sat est, |
| 40 | quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere? |
| 41 | SO. enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum. |
| 42 | LA. tuos esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror, |
| 43 | et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit |
| 44 | ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur: |
| 45 | ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu easdem exigunt. |