monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 3 > 6 > 8 > 3 > 1
>>> Terentius, Hecyra, 1, Scaena II. Parmeno Philotis Syra

Terentius, Hecyra, 1, Scaena I. Philotis Syra

1 PH. Per pol quam paucos reperias meretricibus
2 fidelis evenire amatores, Syra.
3 vel hic Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
4 quam sancte, uti quivis facile posset credere,
5 numquam illa viva ducturum uxorem domum!
6 em duxit. SY. ergo propterea te sedulo
7 et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
8 quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis.
9 PH. utine eximium neminem habeam? SY. neminem:
10 nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
11 quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
12 quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
13 hiscin tu amabo non contra insidiabere?
14 PH. tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.
15 SY. iniurium autem est ulcisci advorsarios,
16 aut qua via te captent eadem ipsos capi?
17 eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
18 aetas et formast aut tibi haec sententia?
Terentius HOME

bmv448.142 bnf7899.257 bnf7900.73 bnf7900.44 bnf7902.62 bnf7906.52 bnf9345.461 bnf10304.126 bnf16235.176

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik