monumenta.ch > Terentius > 1 > 4
Terentius, Hecyra, pr., III. Prologus (I) <<<    

Terentius, Hecyra, 0, IV. Prologus (II)

1 Orator ad vos venio ornatu prologi:
2 sinite exorator sim eodem ut iure uti senem
3 liceat quo iure sum usus adulescentior,
4 novas qui exactas feci ut inveterascerent,
5 ne cum poeta scriptura evanesceret.
6 in is quas primum Caecili didici novas
7 partim sum earum exactu', partim vix steti.
8 quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam,
9 spe incerta certum mihi laborem sustuli,
10 easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
11 novas, studiose ne illum ab studio abducerem.
12 perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae,
13 placitae sunt. ita poetam restitui in locum
14 prope iam remmotum iniuria advorsarium
15 ab studio atque ab labore atque arte musica.
16 quod si scripturam sprevissem in praesentia
17 et in deterrendo voluissem operam sumere,
18 ut in otio esset potiu' quam in negotio,
19 deterruissem facile ne alias scriberet.
20 nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
21 Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
22 numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas.
23 eam calamitatem vostra intellegentia
24 sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
25 quom primum eam agere coepi, pugilum gloria
26 (funambuli eodem accessit exspectatio),
27 comitum conventu', strepitu', clamor mulierum
28 fecere ut ante tempus exirem foras.
29 vetere in nova coepi uti consuetudine
30 in experiundo ut essem; refero denuo.
31 primo actu placeo; quom interea rumor venit
32 datum iri gladiatores, populu' convolat,
33 tumultuantur clamant, pugnant de loco:
34 ego interea meum non potui tutari locum.
35 nunc turba nulla est: otium et silentiumst:
36 agendi tempu' mihi datumst; vobis datur
37 potestas condecorandi ludos scaenicos.
38 nolite sinere per vos artem musicam
39 recidere ad paucos: facite ut vostra auctoritas
40 meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
41 si numquam avare pretium statui arti meae
42 et eum esse quaestum in animum induxi maxumum
43 quam maxume servire vostris commodis,
44 sinite impetrare me, qui in tutelam meam
45 studium suom et se in vostram commisit fidem,
46 ne eum circumventum inique iniqui inrideant.
47 mea causa causam accipite et date silentium,
48 ut lubeat scribere aliis mihique ut discere
49 novas expediat posthac pretio emptas meo.
Terentius HOME

bmv448.141 bnf7899.255 bnf7900.72 bnf7900.44 bnf7902.61 bnf7906.51 bnf9345.459 bnf10304.125 bnf16235.174

Terentius, Hecyra, pr., III. Prologus (I) <<<    
monumenta.ch > Terentius > 1 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik